Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius Turonensis Historiae IntraText CT - Text |
|
|
41. De interitu Chararici et fili eius.
Post haec ad Chararicum dirigit. Quando autem cum
Siagrio pugnavit, hic Chararicus, evocatus ad solatium Chlodovechi, eminus
stetit, neutre adiuvans parti; sed eventum rei expectans, ut cui evenerit
victuriam, cum illo et hic amicitia conligaret. Ob hanc causam Chlodovechus
indignans, contra eum abiit. Quem circumventum dolis coepit cum filio
vinctusque totondit et Chararicum quidem presbiterum, filio vero eius diaconem
ordinari iubet. Cumque Chararicus de humilitate sua conquireret et fleret,
filius eius dixisse fertur: 'In viridi', inquid, 'lignum hae frondis succisae
sunt nec omnino ariscunt, sed velociter emergent, ut crescere queant; utinam
tam velociter qui haec fecit intereat!' Quod
verbum sonuit in aures Chlodovechi, quod scilicet minarentur sibi caesariem ad
crescendum laxare ipsumque interficere. At ille iussit eos pariter
capite plecti. Quibus mortuis, regnum eorum cum thesauris et populis
adquesivit. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |