Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius Turonensis Historiae IntraText CT - Text |
|
|
4. De Thoringorum regibus.
Porro tunc apud Thoringus tres fratres regnum gentis illius
retinebant, id est Badericus, Hermenefredus atque Berthacharius. Denique
Hermenefredus Berthacharium, fratrem suum, vi oppraemens, interfecit. Is
moriens, Radegundem filiam orfanam dereliquid; reliquid enim et alius filius,
de quibus in sequente scribemus. Hermenefrede
vero uxor iniqua atque crudelis Amalaberga nomen inter hos fratres bellum
civile dissimenat. Nam veniens quadam die ad convivium vir eius, mensam mediam
opertam repperit. Cumque uxori, quid sibi hoc vellit, interrogaret, respondit:
'Qui', inquid, 'a medio regno spoliatur, decet eum mensae medium habere
nudatum'. Talibus et his similibus ille permotus, contra fratrem insurgit ac
per occultus nuntius Theudoricum regem ad eum persequendum invitat, dicens: 'Si
hunc interfecis, regionem hanc pari sorte dividimus'. Ille autem gavisus, haec
audiens, cum exercitu ad eum dirigit. Coniunctique simul fidem sibi invicem
dantis, egressi sunt ad bellum. Confligentisque cum Baderico, exercitum eius adterunt
ipsumque obtruncant gladio, et obtenta victuria, Theudoricus ad propria est
reversus. Protenus Hermenefredus oblitus fidei suae, quod regi Theudorico
indulgere pollicitus est, implere dispexit, ortaque est inter eos grandis
inimicitia. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |