Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius Turonensis Historiae IntraText CT - Text |
|
|
6. De interitu Chlodomeris.
Chrodechildis vero regina Chlodomerem vel reliquos
filius suos adloquitur, dicens: 'Non me paeneteat, carissimi, vos dulciter
enutrisse; indignate, quaeso, iniuriam meam et patris matrisque meae mortem
sagaci studio vindecate'. Haec illi audientes, Burgundias petunt et contra
Sigimundum vel fratrem eius Godomarum dirigunt. Devictumque exercitum eorum,
Godomarus terga vertit. Sigimundus vero, dum ad Sanctos Acaunos fugire nititur,
a Chlodomere captus cum uxore et filiis captivus abducitur atque, infra
terminum Aurilianensim urbis in costodia positus, detenetur. Discedentibusque
his regibus, Godomarus, resumptis viribus, Burgundionis colligit regnumque
recipit. Contra quem Chlodomeris iterum ire disponens, Sigimundum interficere
distinat. Cui a beato Avito abbate, magno tunc tempore sacerdote, dictum est:
'Si', inquid, 'respiciens Deum, emendaveris consilium tuum, ut hos homines
interfici non patiaris, erit Deus tecum, et abiens victuriam obtenibis; si vero
eos occidens, tu ipse in manibus inimicorum traditus, simili sorte peribis;
fietque tibi uxorique et filiis tuis, quod feceris Sigimundo et coniugi ac
liberis eius'. Quod ille abscultare dispiciens consilium eius, ait: 'Stultum
consilium esse puto, ut, inimicos domui relictus, contra reliquos eam, eosque a
tergo, hunc a fronte surgente, inter duos hostium cuneos ruam. Satius enim et facilius victuria patrabitur, si unus
ab alio separetur; quo interfecto, facile et alius morte poterit distinare'. Statimque
interfecto Sigimundo cum uxore et filiis, apud Colomnam Aurilianinsim urbis
vicum in puteum iactare praecipiens, Burgundias petiit, vocans in solatium
Theudoricum regem. Ille autem iniuriam
soceri sui vindecare nolens, ire promisit. Cumque pariter apud Visorontiam
locum urbis Viennensis coniuncti fuissent, cum Godomaro confligunt. Cumque
Godomarus cum exercitu terga vertisset et Chlodomeris insequeretur ac de suis
non modico spatio elongatus esset, adsimilantes illi signum eius, dant ad eum
voces, dicentes: 'Huc, huc convertere! Tui enim sumus'. At ille credens, abiit
inruitque in medio inimicorum. Cuius amputatum caput et conto defixum elevant
in sublimi. Quod Franci cernentes atque cognuscentes Chlodomerem interfectum,
reparatis viribus, Godomarum fugant, Burgundionis oppraemunt patriamque in suam
redigunt potestatem. Nec moratus Chlothacharius uxorem germani sui Guntheucam
nomine sibi in matrimonio scciavit. Filios quoque eius Chrodichildis regina,
exactis diebus luctus, secum recipit ac tenuit; quorum unus Theudoaldus, alter
Guntharius, tertius Chlodovaldus vocabatur. Godomarus iterum regnum
recepit. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |