Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius Turonensis Historiae IntraText CT - Text |
|
|
12. De excidio regionibus Arvernae.
Theudoricus vero
cum exercitu Arverno veniens, totam regionem devastat ac proterit. Interea
Archadius sceleris illius auctor, cuius ignavia regio devastata est, Bituricas
urbem petiit. Erat autem tunc temporis urbs illa in regno Childeberthi regis.
Placidina vero, mater eius, et Alchima, soror patris eius, conpraehensae apud
Cadurcum urbem, rebus ablatis, exsilio condemnatae sunt. Rex igitur
Theudoricus ad urbem Arvernam usque accedens, in vici illius suburbana castra
fixit. Beatus vero Quintianus his diebus erat episcopus. Interea exercitus
cunctam circuit miseram regionem illam, cuncta delet, universa debellat. De
quibus nonnulli ad basilicam sancti Iuliani perveniunt, confringunt ostia,
seras removent resque pauperum, quae ibidem fuerant adgregatae, diripiunt et
multa in hoc loco perpetrant mala. Verumtamen auctores scelerum ab spiritu
inmundo correpti, infestis dentibus propriis se morsibus lacerant, clamantes
atque dicentes: 'Cur nos, martyr sanctae, sic crucias?' - sicut in libro
virtutum eius conscripsimus. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |