Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius Turonensis Historiae IntraText CT - Text |
|
|
13. De Lovolautro et Meroliacensae castro.
Lovolautrum autem castro hostis expugnant Proculumque
presbiterum, qui quondam sanctum Quintiano iniuriam intulerat, ad altarium
eclesiae miserabiliter interficiunt. Et credo, ob illius causa fuerit ipsum
castrum in manibus traditum iniquorum, quid usque illa die defensatum est. Nam
cum eum hostes expugnare non possent, ad propria iam redire disponerent,
audientes haec obsessi, iam laeti atque securi decipiuntur, sicut ait
apostolus: Cum dixerint: 'Pax et securitas' , tunc repentinus superveniet
interitus. Denique per ipsius Proculi
presbiteri servum iam securi populi traduntur in manus hostium. Cumque vastato
castello ducerentur captivi, inmanis pluvia, quae per triginta dies fuerat
abnegata, discendit. Tunc obsessi Meroliacensis castrio, ne captivi
abducerentur, redemptione data, liberantur. Sed haec ignavia eorum effecit;
caster enim propria natura monitus erat. Nam centenum aut eo amplius pedum ab
exciso vallatur lapide, sine murorum structione, in medio autem ingens stagnum
aquae liquore gratissimum, ab alia vero parte fontes uberrimi, ita ut per
portam rivus defluat aquae vivae. Sed in tam grande spatio munitio ista
distenditur, ut manentes infra murorum septa terram excolant frugesque in
habundantiam collegant. Huius munitionis tutamine elati qui obsessi erant,
egressi foras, ut, arreptum aliquid praedae, iterum se intra castelli septa
reconderent, ab hostibus conpraehensi sunt. Erant autem quinquaginta viri. Tunc
ante ora parentum, vinctis postergum manibus, oblati, inminente iam gladio,
adquiverunt obsessi, ne hi interfecerentur, singulos treantes dare in
redemptionem suam. Theudoricus autem ab Arverno discendens, Sigivaldum,
parentem suum, in ea quasi pro custodia dereliquid. Erat ibi tunc temporis
quidam Lytigius ex minoribus, qui magnas sancto Quintiano parabat insidias; et
cum se sanctos episcopus pedibus eius prosterneret, numquam, ut se ei subderet,
movebatur, ita ut quadam vice uxori quae sanctos ficerat, pro ridiculo
indicaret. Quae melioris intellegentiae modo commota, ait: 'Si ita est hodie
pessumdatus, numquam eregeris'. Die autem tertia advenientes nuntii de
praesentia regis, vinctum cum uxore ac liberis pariter abduxerunt. Qui abiens,
numquam Arverno regressus est. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |