Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius Turonensis Historiae IntraText CT - Text |
|
|
31. De filia Theudorici regis Italici.
Et quia Theudoricus Italiae Chlodovechi regis sororem
in matrimonio habuit, mortuus parvolam filiam cum uxore reliquid. Hic autem cum
adulta facta esset, per levitatem animi sui, relicto matris consilio, quae ei
regis filium providebat, servum suum Traguilanem nomen accepit et cum eum ad
civitatem, qua defensare possit, aufugit. Cumque mater eius contra eam valde
frenderet petiretque ab ea, ne humiliaret diutius nobile genus, sed, demisso
servo, similem sibi de genere regio, quem mater providerat, deberet accipere,
nullatinus voluit adquiescere. Tunc mater eius contra eam frendens, exercitum
commovit. At illi venientes super eos, Traguilanem interfecerunt gladio, ipsam
quoque caedentes, in domo matris reduxerunt. Erant autem sub Arriana secta
viventes, et quia consuetudo eorum est, ut ad altarium venientes de alio calice
reges accepiant et ex alio populus minor, veninum in calice illo posuit, de quo
mater commonicatura erat. Quod illa
hausto, protinus mortua est. Non enim dubium est, tale maleficium esse de parte
diabuli. Quid contra haec miseri heretici respondebunt, ut in sanctam eorum
locum habeat inimicus? Nos vero Trinitate in una aequalitate pariter et
omnipotentia confitentes, etiam si mortiferum bibamus, in nomine Patres et
Filii et Spiritus sancti, veri atque incorruptibilis Dei, nihil nos nocebit.
Indignantes ergo Itali contra hanc mulierem, Theodadum regem Tusciae
invitantes, super se regem statuunt. Hic vero cum dedicisset, quae meretrix
ista commiserat, qualiter propter servum, quem acceperat, in matrem extiterit parricida,
succensum vehementer balneum, eam in eodem cum una puella includi praecepit.
Quae nec mora inter arduos vapores ingressa, in pavimento conruens, mortua
atque consumpta est. Quod cognuscentes hi regis Childeberthus et
Chlothacharius, consubrini eius, necnon et Theudoberthus, quod scilicet tam
turpi fuerit interfecta supplicio, ad Theodadum legationem dirigunt,
exprobrantes de morte eius atque dicentes: 'Si haec quae egisti nobiscum non
conposueris, regnum tuum auferimus et simile te poena damnabimus'. Tunc ille
timens, quinquagina eis milia aureorum transmisit. Childeberthus autem, ut erat
semper contra Chlothacharium regem invidus atque versutus, cum Theudoberto,
nepote suo, coniunctus, divisum inter se hoc aurum, nihil exinde dare regi
Chlothachario voluerunt. At ille super thesauros Chlodomeris adgressus, multum
illis amplius, quam hi fraudaverant, abstulit. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |