Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius Turonensis Historiae IntraText CT - Text |
|
|
4. De Brinctanorum comitibus.
Chanao quoque Brittanorum comes tres fratres suos
interfecit. Volens autem adhuc Macliavum interfecere, conpraehensum atque
catenis oneratum in carcere retinebat. Qui
per Filicem Namneticum episcopum a morte liberatus est. Post haec iuravit fratri
suo, ut ei fidelis esset; sed nescio quo casu sacramentum inrumpere voluit. Quod Chanao
sentiens, iterum eum persequebatur. At ille, cum se evadere non posse videret,
post alium comitem regiones illius fugit, nomen Chonomorem. His cum sentiret
persecutores eius adpropinquare, sub terra eum in loculo abscondit, conponens
desuper ex more tumulum parvumque ei spiraculum reservans, unde alitum resumere
possit. Advenientibus autem persecutoribus eius, dixerunt: 'Ecce! hic Macliavus
mortuos atque sepultus iacet'. Quod illi audientes atque gaudentes et super
tumulum illum bibentes, renuntiaverunt fratri, eum mortuum esse. Quod ille
audiens, regnum eius integrum accepit. Nam semper Brittani
sub Francorum potestatem post obitum regis Chlodovechi fuerunt, et comites, non
regis appellati sunt. Macliavus autem de sub terra consurgens, Veneticam urbem
expetiit ibique tonsoratus et episcopus ordinatus est. Mortuo autem Chanaone,
hic apostatavit, et dimissis capillis, uxorem, quam post clericatum reliquerat,
cum regno fratris simul accepit, sed ab episcopis excommunicatus est. Cui
qualis fuerit interitus, sequenter scribemus. Obiit autem Baudinus episcopus
anno sexto episcopatus sui. In cuius loco Guntharius abba subrogatur, XVII.
post transitum sancti Martini. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |