Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius Turonensis Historiae IntraText CT - Text |
|
|
11. Quod Catonem ad episcopatum Turonici petierunt.
Quod Catonem ex iussu regis ad episcopatum Turonici petierunt.Decedente vero
apud urbem Turonicam Guntharium episcopum, per emissionem, ut ferunt, Cautini
episcopi Cato presbiter ad gubernandam Turonicae urbis ecclesiam petebatur.
Unde factum est, ut coniuncti clerici cum Leubaste martyrario et abbate cum
magno apparatu Arvernum properarent. Cumque Catoni regis voluntatem
patefecissent, suspendit eos a responso paucis diebus. Hi vero regredi
cupientes, dicunt: 'Pande nobis voluntatem tuam, ut sciamus, quid debeamus
sequi; alioquin revertimur ad propria. Non enim nostra te voluntate
expetivimus, sed regis praeceptione'. At ille, ut erat vanae gloriae cupidus,
adunata pauperum caterva, clamorem dari praecepit his verbis: 'Cur nos deseris,
bone pater, filios, quos usque nunc edocasti? Quis nos cibo potuque reficiet,
si tu abieris? Rogamus, ne nos relinquas, quos alere consuesti'. Tunc ille
conversus ad clerum Turonicum, ait: 'Videtis nunc, fratres dilectissimi,
qualiter me haec multitudo pauperum diligit; non possum eos relinquere et ire
vobiscum'. Istud hi responsum accipientes, regressi sunt Turonus. Cato autem
amicitias cum Chramno nexuerat, promissionem ab eo accipiens, ut, si contigerit
in articulo temporis illius regem mori Chlotharium, statim eiecto Cautino ab
episcopatu, iste praeponeretur ecclesiae. Sed qui cathedram beati Martini contemptui habuit, quam voluit non
accepit; impletumque est in eo quod David cecinit, dicens: Noluit
benedictionem, et prolongabitur ab eo. Erat enim vanitatis coturno
elatus, nullum sibi putans in sanctitate haberi praestantiorem. Nam quadam vice
conductam pecuniam mulierem clamare fecit in ecclesia quasi per inergiam et se
sanctum magnum Deoque carum confiteri, Cautinum autem episcopum omnibus
sceleribus criminosum indignumque, qui sacerdotium debuisset adipisci. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |