Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius Turonensis Historiae IntraText CT - Text |
|
|
26. De uxoribus Chariberthi.
Porro
Chariberthus rex Ingobergam accepit uxorem, de qua filiam habuit, quae postea
in Ganthia virum accipiens est deducta. Habebat tunc temporis Ingoberga in servitium
suum duas puellas pauperis cuiusdam filias, quorum prima vocabatur Marcovefa,
relegiosa veste habens, alia vero Merofledis; in quarum amore rex valde
detenebatur. Erant enim, ut diximus, artificis lanariae filiae. Aemula ex hoc
Ingoberga, quod a rege diligerentur, patrem secretius operare fecit, futurum,
ut, dum haec rex cerneret, odio filias eius haberet. Quo operante, vocavit
regem. Ille autem sperans aliquid novi videre, aspicit hunc eminus lanas regias
conponentem. Quod videns, commotus in ira, reliquid Ingobergam et Merofledem
accepit. Habuit et aliam puellam opilionis, id est pastoris ovium, filiam,
nomen Theudogildem, de qua et filium fertur habuisse, qui ut processit ex alvo,
protinus delatus est ad sepulchrum. Huius regis tempore apud urbem Sanctonicam
Leontius, congregatis provinciae suae episcopis, Emerium ab episcopatu depulit,
adserens, non canonice eum fuisse huic honore donatum. Decretum enim regis
Chlotharii habuerat, ut absque metropolis consilium benediceretur, quia non
erat praesens. Quo eiecto, consensum fecere in Heraclium tunc Burdigalensis
urbis presbiterum; quod regi Charibertum subscriptum propriis manibus per
nuncupatum presbiterum transmiserunt. Qui veniens Toronus, rem gestam beato
Eufronio pandit, depraecans, ut hoc consensum subscribere dignaretur; quod vir
Dei manifeste respuit. Igitur postquam presbiter Parisiacae urbis portas
ingressus regis praesentiam adiit, haec affatus est: 'Salvae, rex gloriosae. Sedis enim apostolica eminentiae tuae salutem
mittit uberrimam'. Cui ille: 'Numquid', ait, 'tu Romanam adisti urbem, ut papae
illius nobis salutem deferas?' 'Patris', inquid presbiter, 'tui Leontius cum
provincialibus suis tibi salutem mittit, indicans Cymulum', - sic enim vocitare
consueverant Emerium in infantia sua - 'eiectum ab episcopatu, pro eo quod,
praetermissa canonum sanctione, urbis Sanctonicae episcopatum ambivit. Ideoque
consensum ad te direxerunt, ut alius in loco eius substituatur; quo fiat, ut,
dum transgressores canonum regulariter arguuntur, regni vestri potentia aevis
prolixioribus propagitur. Haec eo dicente, frendens rex, eum a suis
conspectibus extrahi iussit, et plaustro spinis oppleto inponi desuper et in
exilium trudi praecipit, dicens: 'Potasne, quia non est super quisquam de
filiis Chlothari regis, qui patris facta custodiat, quod hi episcopum, quem
eius volontas elegit, absque nostrum iuditio proiecerunt?' Et statim directis
viris relegiosis, episcopum in loco restituit, dirigens etiam quosdam de
camarariis suis, qui, exactis Leontio episcopo mille aureis, reliquos iuxta
possibilitatem condempnavit episcopos. Et sic principis est ulta iniuria. Post
haec Marcoveifa, Merofledis scilicet sororem, coniugio copulavit. Pro qua causa
a sancto Germano episcopo excomunicatus uterque est. Sed cum eam rex relinquere
nollit, percussa iuditio Dei obiit. Ne multo post et ipse rex post eam
decessit. Cuius post obitum Theodogildis, una reginarum eius, nuntius ad
Gunthchramnum regem dirigit, se ultro offerens matrimonio eius. Quibus rex hoc
reddidit in responsis: 'Accedere ad me ei non pigeat cum thesauris suis. Ego
enim accipiam eam faciamque magnam in populis, ut scilicet maiorem mecum
honorem quam cum germano meo, qui nuper defunctus est, potiatur'. At illa
gavisa, collectis omnibus, ad eum profecta est. Quod cernens rex, ait: 'Rectius
est enim, ut hi thesauri penes me habeantur, quam post hanc, quae indigne
germani mei torum adivit'. Tunc, ablatis multis, paucis relictis, Arelatinsi
eam monasthirio distinavit. Haec vero aegre adquiescens ieiuniis ac vigiliis
adfici, per occultus nuntios Gothum quendam adivit, promittens, si se in
Hispaniis deductam coniugio copularet, cum thesauris suis de monasthirio
egrediens, libenti eum animo sequeretur. Quod ille, nihil dubitans, repromisit.
Cumque haec, collictis rebus factisque volucris, a cenobio pararet egredi,
antecepavit voluntatem eius industria abbatissae, depraehensamque fraudem, eam
graviter caesam custodiae mancipare praecipit; in qua usque ad exitum vitae
praesentis, non mediocribus adtrita passionibus, perduravit. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |