Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius Turonensis Historiae IntraText CT - Text |
|
|
27. Quod Sigiberthus Brunichildem accepit.
Porro
Sigyberthus rex cum videret, quod fratres eius indignas sibimet uxores
acciperent et per vilitatem suam etiam ancillas in matrimonio sociarent,
legationem in Hispaniam mittit et cum multis muneribus Brunichildem,
Athanagilde regis filiam, petiit. Erat enim puella elegans opere, venusta aspectu, honesta moribus atque
decora, prudens consilio et blanda colloquio. Quam pater eius non
denegans, cum magnis thesauris antedicto rege transmisit. Ille vero,
congregatus senioribus secum, praeparatis aepulis, cum inminsa laetitia atque
iocunditate eam accepit uxorem. Et quia Arrianae legi subiecta erat, per
praedicationem sacerdotum atque ipsius regis commonitionem conversa, beatam in
unitate confessa Trinitatem credidit atque chrismata est. Quae in nomine
Christi catholica perseverat. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |