Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius Turonensis Historiae IntraText CT - Text |
|
|
34. De Burdigalense monacho.
Quid
etiam apud quendam monasterium eo tempore actum sit, pandam; nomen autem
monachi, quia superest, nominare nolo, ne, cum haec scripta ad eum pervenerit,
vanam incurrens gloriam reviliscat. Quidam iuvenis ad monasterium veniens, abbati se commendavit, ut in Dei
servitium degeret. Cui ille cum multa obiceret, dicens, durum esse servitium
illius loci, nec omnino tanta possit implere, quanta ei iungebantur: se omnia
impleturum, invocato nomine Domini, pollicetur. Sicque collectus est ab abbate.
Factum est autem post paucos dies, dum in humilitate atque sanctitate se in
omnibus exiberet, ut expellentes monachi de horrea anonas quasi choros III ad
solem siccare ponerent, quas huic custodire praecipiunt. Dum autem,
reficientibus aliis, hic ad custodiam resideret anonae, subito nubilatum est
caelum, et ecce! imber validus cum rumore venti festinus ad anonae congeriem
propinquabat. Quod cernens monachus, quid ageret, quid faceret, nesciebat.
Tractans autem, quod, si ceteros vocaret, prae multitudine hoc recondire ante
pluviam in horrea non valerent, cuncta postposita, ad orationem convertitur,
Dominum deprecans, ne super triticum illud imbris illius gutta descenderet.
Quod cum se terrae deiciens exoraret, divisa est nubis, et circa anonam pluvia
valde diffusa est, nullum granum tritici, si dici fas est, humectans. Cumque
reliqui monachi cum abbate haec consentientes, velociter ut anonam collegerent
advenissent, cernunt hoc miraculum, requirentesque custodem, inveniunt haut
procul harene deiectum orantem. Quod videns abbas, se post eum prosternit, et
pertranseunte pluvia, consumata oratione, vocat, ut surgeret; quem apprehensum
verberibus agi praecepit, dicens: 'Oportet enim te, fili, in timore et servitio
Dei humiliter crescere, non prodigiis atque virtutibus gloriari'. Reclusumque in cellulam septem dies eum sicut
culpabilem ieiunare praecepit, quo ab eo vanam gloriam, ne ei aliquid
impedimentum generaret, averteret. Nunc autem idem monachus, ut a fidelibus
viris cognovimus, in tanta abstinentia est devotus, ut in diebus quadragesimae
nullum alimentum panis accipiat, nisi tantum die tertia plenum calicem thisinae
hauriat. Quem Dominus, orantibus vobis, usque vitae consumationem, ut sibi
placeat, custodire dignetur. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |