Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius Turonensis Historiae IntraText CT - Text |
|
|
3. Bellum contra Chilpericum, et de malitia Rauchingi.
Cum autem ibidem commorarentur,
collecti aliqui de Campania Sessionas urbe adgrediuntur, fugatamque ex ea
Fredegundem regina atque Chlodovechum, filium Chilperici, volebant sibi subdere
civitatem. Quod ut Chilpericus rex conperit, cum exercitu illuc dirigit,
mittens nuntius, ne sibi iniuriam facerent et excidium de utroque eveniret
exercitu. Illi autem haec neglegentes, praeparantur ad bellum; commissoque
proelio, invaluit pars Chilperici atque fugavit partem sibi adversam, multus ex
ea strenuos atque utilis viros prosternens; fugatusque reliquos, Sessionas
ingreditur. Quae postquam acta sunt, rex propter coniugatione Brunichildis
suspectum habere coepit Merovechum, filium suum, dicens, hoc proelium eius
nequitia surrexisse; spoliatumque ab armis, datis custodibus, libere custodire
praecipit, tractans, quid de eo in posterum ordinaret. Godinus autem, qui a
sorte Sigyberthi se ad Chilpericum transtulerat et multis ab eo muneribus
locopletatus est, caput belli istius fuit; sed in campo victus, primus fuga
dilabitur. Villas vero, quas ei rex a fisco in territurio Sessionico
indulserat, abstulit et basilicae contulit beati Medardi. Ipse quoque Godinus
non post multum tempus repentina morte praeventus, interiit. Cuius coniugem
Rauchingus accepit, viro omni vanitate repletus, superbia tumidus, elatione
protervus, qui se ita cum subiectis agebat, ut non cognusceret in se aliquid
humanitatis habere, sed ultra modum humanae malitiae atque stultitiae in suos
deseviens, nefanda mala gerebat. Nam si ante eum, ut adsolet, convivio utenti puer
cereum tenuisset, nudari eius tibias faciebat atque tamdiu in his cereum
comprimi, donec lumine privaretur; iterum cum inluminatus fuisset, similiter
faciebat, usque dum totae tibiae famuli tenentes exurirentur. Quod si vocem
emittere aut se de loco illo alia in parte movere conatus fuisset, nudus ilico
gladius imminibat, fiebatque, ut, hoc flente, iste magna laetitia exultaret.
Aiebant enim quidam, quod eo tempore duo de famulis eius, ut sepe contingit,
mutuo se amore dilixisse, virum scilicet et puella. Cumque haec dilectio per
duorum annorum aut eo amplius spatio traheretur, coniuncti pariter aeclesiam
petierunt. Quod cum Rauchingus conperisset, accedit ad sacerdotem loci; rogat,
sibi protinus reddi suos famulos excusatus. Tunc sacerdos ait ad eum: 'Nosti
enim, quae veneratio debeat inpendi aeclesiis Dei; non enim poteris eos
accepere, nisi ut fidem facias de permanente eorum coniunctione; similiter et
ut de omni poena corporali liberi maneant repromittas'. At ille, cum diu
ambiguus cogitatione siluisset, tandem conversus ad sacerdotem, posuit manus
suas super altarium cum iuramento, dicens, quia: 'Numquam erunt a me separandi,
sed potius ego faciam, ut in hac coniunctione permaneant, quia, quamquam mihi
molestum fuerit, quod absque mei consilii coniventia ista sint gesta, illud
tamen libens amplectur, quod nec hic ancillam alterius neque haec extranei
servum acceperit'. Crededit sacerdus illi simpliciter promissionem hominis callidi
reddeditque hominis excusatos. Quibus ille acceptis et gratias agens, abscessit
ad domum suam. Et statim iussit elidere
arborem truncatamque colomnam eius per capita cuneo scissam praecipit excavare;
effossamque in altitudine trium aut quattuor pedum humum, deponi vas iubet in
foveam. Ibique puellam ut mortuam conponens, puerum desuper iactare praecipit,
positoque operturium, fossam humo replevit sepelivitque eos viventes, dicens,
quia: 'Non frustravi iuramentum meum, ut non separarentur hi in sempiternum'.
Qui cum sacerdote nuntiata fuissent, cucurrit velociter; et increpans hominem,
vix obtenuit, ut detegerentur. Verumtamen puerum vivum extraxit, puellam vero
repperit suffocatam. In talibus enim operibus valde nequissimus erat,
nullam habens aliam potius utilitatem, nisi in caccinnis ac dolis omnibusque
perversis rebus. Unde non inmerito
taliter excessit a vita, qui talia gessit, cum frueretur hanc vitam; quod in
posterum degesturi sumus. Siggo quoque referendarius, qui anolum regis
Sigyberthi tenuerat et ab Chilperico rege ita provocatus erat, ut servitium,
quod tempore fratris sui habuerat, obteneret, ad Childeberthum regem,
Sigyberthi filium, relicto Chilperico, transivit resque eius, quas in
Sessionico habuerat, Ansovaldus obtinuit. Multi autem et alii de his, qui se de
regno Sigyberthi ad Chilpericum tradiderant, recesserunt. Uxor quoque Siggonis
non post multum temporis spatio obiit; sed ille aliam rursus accepit. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |