14. Quod Merovechus tunsoratus confugit.
Quod Merovechus tunsoratus ad basilicam sancti Martini
confugit.
Post haec Merovechus, cum in custodia a patre reteneretur, tunsoratus est,
mutataque veste, qua clericis uti mos est, presbiter ordenatur et ad
monasterium Cinnomannicum qui vocatur Aninsola dirigitur, ut ibi sacerdotali
eruderetur regula. Haec audiens Gunthchramnus Boso, qui tunc in basilica sancti
Martini, ut diximus, resedebat, misit Riculfum subdiaconum, ut ei consilium
occulte praeberet expetendi ad basilicam sancti Martini. Qui cum abisset, ab
alia parte Gailenus puer eius advenit. Cumque parvum solatium qui eum ducebant
haberent, ab ipso Gaileno in itenere excussus est, opertoque capite indutusque
veste saeculari, beati Martini templum expetiit. Nobis autem missa
caelebrantibus, in sanctam basilicam, aperta repperiens ostia, ingressus est.
Post missa autem petiit, ut ei eulogias dare deberemus. Erat autem tunc nobiscum Ragnemodus Parisiacae sedis
episcopus, qui sancto Germano successerat. Quod cum refutaremus, ipse clamare
coepit et dicere, quod non recte eum a communione sine fratrum conibentia
suspenderemus. Illo autem haec dicente, cum consensu fratris qui praesens erat,
contestatam causam canonicam, eulogias a nobis accepit. Veritus autem sum, ne,
dum unum a communione suspendebam, in multos existerem homicida. Minibatur enim
aliquos de populo nostro interficere, si communionem nostram non meruisset.
Multas tamen pro hac causa Toronica regio sustenuit clades. His diebus
Necetius, vir neptis meae, propriam habens causam, ad Chilpericum regem abiit
cum diacono nostro, qui regi fugam Merovechi narraret. Quibus visis, Fredegundis
regina ait: 'Exploratores sunt et ad sciscitandum quid agat rex advenerunt, ut
sciant, quid Merovecho renuntient'. Et statim expoliatis in exilio retrudi
praecepit; de quo mense septimo relaxati sunt. Igitur Chilpericus nuntius ad
nos direxit, dicens: 'Eiecite apostatam illam de basilicam; sin autem aliud,
totam regionem illam igne succendam'. Cumque nos rescripsissemus, inpossibile
esse, quod temporibus hereticorum non fuerat, christianis nunc temporibus
fieri, ipsi exercitum commovit et illuc dirigit. Anno autem secundo
Childeberthi regis, cum videret Merovechus patrem in hac deliberatione
intentum, adsumpto secum Gunthchramnum ducem, ad Brunichildem pergere cogitat,
dicens: 'Absit, ut propter meam personam basilica domni Martini violentiam
perferat aut regio eius per me captivitate subdatur'. Et ingressus basilicam,
dum vigilias ageret, res quas secum habebat ad sepulchrum beati Martini
exhibuit, orans, ut sibi sanctus succurrerit atque ei concederit gratiam suam,
ut regnum accepere possit. Leudastis tunc comis, cum multas ei in amore
Fredegundis insidias tenderit, ad extremum pueros eius, qui in pago egressi
fuerant, circumventus dolis gladio trucidavit, ipsumque interimere cupiens, si
repperire loco oportuno potuisset. Sed illi consilio usus Gunthchramni et se ulcisci
desiderans, redeunte Marileifo archietro de praesentia regis, conpraehendi
praecepit; caesumque gravissime, ablato auro argentoque eius vel reliquis
rebus, quas secum exhibebat, nudum reliquit; et interfecisset utique, si non
inter manus caedentium elapsus eclesiam expetisset. Quem nos postea indutum vestimentis, obtenta vita,
Pectavo remisimus. Merovechus vero de patre atque novercam multa crimina
loquebatur; quae cum ex parte vera essent, credo, acceptum non fuisse Deo, ut
haec per filium vulgarentur, sicut in sequentibus cognovi. Quaedam enim die ad
convivium eius accedi. Dum pariter sederemus, suppliciter petiit aliqua ad
instructionem animae legi. Ego vero, reserato Salomonis libro, versiculum qui
primus occurrit arripui, qui haec contenebat: Oculum, qui aversus aspexerit
patrem, effodiant eum corvi de convallibus. Illo quoque non intellegente,
consideravi hunc versiculum ad Dominum praeparatum. Tunc direxit Gunthchramnus
puerum ad mulierem quandam, sibi iam cognitam a tempori Chariberthi regis, habentem
spiritum phitonis, ut ei quae erant eventura narrare. Asserebat praeterea,
ipsam sibi ante hoc tempus non solum annum, sed et diem et horam, in qua rex
Chariberthus obiret, denuntiasse. Quae haec ei per puerus mandata remisit:
'Futurum est enim, ut rex Chilpericus hoc anno deficiat et Merovechus, exclusis
fratribus, omni capiat regnum. Tu vero ducatum totius regni eius annis quinque
tenebis. Sexto vero anno in una civitatum, quae super Legeris alveum sita est,
in dextera eius parte, favente populo, episcopatus gratiam adipiscis ac senes
et plenus dierum ab hoc mundo migrabis'. Cumque haec pueri redeuntes domino
nuntiassent, statim ille vanitate elatus, tamquam se iam in cathedram Toronice
eclesiae resederet, ad me haec detulit verba. Cuius ego inridens stultitiam,
dixi: 'A Deo haec poscenda sunt; nam credi non debent quae diabolus
repromittit. Ille autem ab initio mendax est et in veritate numquam stetit'.
Illo quoque cum confusione discedente, valde inridebam hominem, qui talia credi
putabat. Denique quadam nocte vigilias in basilica sancti antestitis
caelebratas, dum lectulo decubans obdormissem, vidi angelum per aera volantem.
Cumque super sanctam basilicam praeteriret, voce magna ait: 'Heu heu! Percussit Deus
Chilpericum et omnes filios eius, nec superavit de his qui processerunt ex
lumbis eius qui regat regnum illius in aeternum.' Erant ei eodem tempore de diversis uxoribus filii
quattuor, excepto filiabus. Cum autem haec in posterum inpleta fuissent, tunc a
liquidum cognovi, falsa esse quae promiserant arioli. Igitur commorantibus his
apud basilicam sancti Martini, misit ad Guntchramnum Bosonem Fredegundis
regina, quaequae ei iam pro morte Theodoberthi patrocinabatur occulte, dicens:
'Si Merovechum eiecere potueris de basilica, ut interficiatur, magnum de me
munus accipies'. At ille praesto putans esse interfectores, ait ad Merovechum:
'Ut quid hic quasi signes et timidi resedemus et ut hebetis circa basilicam
occulimur? Veniant enim equi nostri, et acceptis accipitribus, cum canibus
exerceamur venationem spectaculisque patulis iocundemur'. Hoc enim agebat
callide, ut eum a sancta basilica separaret. Gunthchramnus vero alias sane
bonus - nam in periuriis nimium praeparatus erat -, verumtamen nulli amicorum
sacramentum dedit, quod non protinus omisisset. Egressi itaque, ut diximus, de
basilica, ad Iocundiacensim domum civitate proximam progressi sunt; sed a
nemine Merovechus nocetus est. Et quia inpetebatur tunc Gunthchramnus de
interitu, ut diximus, Theodoberthi, misit Chilpericus rex epistulam scriptam ad
sepulchrum sancti Martini, quae habebat insertum, ut ei beatus Martinus
rescriberet, utrum liceret extrahi Gunthchramnum de basilica eius an non. Sed
Baudegyselus diaconus, qui hanc epistulam exhibuit, cartam puram cum eadem quam
detulerat ad sanctum tumolum misit. Cumque per triduum expectasset et nihil
rescripti reciperet, redivit ad Chilpericum. Ille vero misit alios, qui Gunthchramno sacramenta exigerent, ut sine
eius scientiam basilicam non relinqueret. Qui ambienter iurans, pallam altaris
fideiussorem dedit, numquam se exinde sine iussione rege egressurum. Merovechus
vero non credens phitonissae, tres libros super sancti sepulchrum posuit, id
est psalterii, Regum, euangeliorum, et vigilans tota nocte, petiit, ut sibi
beatus confessor quid eveniret ostenderet, et utrum possit regnum accepere an
non, ut Domino indicante, cognuscerit. Post haec continuato triduo in ieiuniis,
vigiliis atque orationibus, ad beatum tumolum iterum accedens, revolvit librum,
qui erat Regum. Versus autem primus paginae, quem reseravit, hic erat: Pro eo
quod dereliquistis dominum Deum vestrum et ambolastis post deos alienos nec
fecistis rectum ante conspectum eius, ideo tradedit vos dominus Deus vester in
manibus inimicorum vestrorum. Psalterii autem versus hic est inventus: Verum
propter dolositatem posuisti eis mala; deiecisti eos, dum allevarentur. Quomodo facti sunt
in desolatione? Subito defecerunt, et perierunt propter iniquitates suas. In
euangeliis autem hoc repertum: Scitis, quia post biduum pascha fiet, et Filius
hominis traditur, ut crucifigatur. In his responsibus ille confusus, flens
diutissime ad sepulchrum beati antestetis, adsumpto secum Gunthchramno duce,
cum quingentus aut eo amplius viris discessit. Egressus autem basilicam
sanctam, cum iter ageret per Audisiodorensim territurium, ab Erpone duce
Gunthchramni regis conpraehensus est. Cumque
ab eo deteneretur, casu nescio quo dilapsus, basilica sancti Germani ingressus
est. Audiens
haec Gunthchramnus rex, in ira commotus, Erponem septingentis aureis damnat et
ab honorem removet, dicens: 'Retenuisti, ut ait frater meus, inimicum suum.
Quodsi hoc facere cogitabas, ad me eum debuisti prius adducere; sin autem
aliud, nec tangere debueras, quem tenere dissimulabas'. Exercitus autem
Chilperici regis usque Toronus accedens, regionem illam in praedas mittit,
succendit atque devastat nec rebus sancti Martini pepercit, sed quod manum
tetigit, sine ullo Dei intuetu aut timorem deripuit. Merovechus prope duos
menses ad antedictam basilicam resedens, fugam iniit et ad Brunichildem reginam
usque pervenit; sed ab Austrasiis non est collectus. Pater vero eius exercitum
contra Campanensis commovit, putans, eum ibidem occultare. Sed nihil nocuit nec
eum potuit repperire.
|