Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius Turonensis Historiae IntraText CT - Text |
|
|
20. De Salunio et sagittario episcopis.
Igitur contra
Salonium Sagittariumque episcopos tumultus exoritur. Hi enim a sancto Nicetio
Lugdunensi episcopo educati, diaconatus officio sunt sortiti; huiusque tempore
Salonius Ebredunensis urbis, Sagittarius autem Vappinsis ecclesiae sacerdotes
statuuntur. Sed, adsumpto episcopatu in proprio relati arbitrio, coeperunt in
pervasionibus, caedibus, homicidiis, adulteriis diversisque in sceleribus
insano furore crassari, ita ut quodam tempore, celebrante Victore Tricassinorum
episcopo sollemnitatem natalicii sui, emissa cohorte, cum gladiis et sagittis
inruerent super eum. Venientesque sciderunt vestimenta eius, ministros
ceciderunt, vasa vel omne apparatum prandii auferentes, relinquentes episcopum
in grandi contumelia. Quod cum rex Guntchramnus comperisset, congregari synodum
apud urbem Lugdunensim iussit. Coniunctique episcopi cum patriarcha Nicetio
beato, discussis causis, invenerunt eos de his sceleribus quibus accusabantur
valde convictos; praeceperuntque, ut qui talia commiserant episcopatus honore
privarentur. At illi, cum adhuc propitium sibi regem esse nossent, ad eum
accedunt, inplorantes se iniuste remotos, sibique tribui licentiam, ut ad papam
urbis Romae accedere debeant. Rex vero annuens petitionibus eorum, datis
epistolis, eos abire permisit. Qui accedentes coram papa Iohanne exponunt se
nullius rationis existentibus causis dimotos. Ille vero ad regem epistolas
dirigit, in quibus locis suis eosdem restitui iubet. Quod rex sine mora,
castigatos prius verbis multis, implevit. Sed nulla, quod peius est, fuit
emendatio subsecuta. Tamen Victoris episcopi pacem petierunt, traditis
hominibus quos in seditione direxerant. Sed ille recordatus praecepti dominici,
non debere reddi inimicis mala pro malis, nihil his mali faciens, liberos abire
permisit. Unde in posterum a communione suspensus est, pro eo quod, publice
accusans, clam inimicis pepercisset absque consilio quibus accusaverat fratrum.
Sed per favorem regis iterum in communione revocatus est. Hi vero in maioribus
sceleribus cotidie miscebantur; et in proeliis illis, sicut iam supra
meminimus, quae Mummolus cum Langobardis gessit, tamquam unus ex laicis,
accincti arma, plurimos propriis manibus interfecerunt. In civibus vero suis,
nonnullos commoti felle verberantes fustibus, usque ad effusionem sanguinis
saeviebant. Unde factum est, ut clamor populi ad regem denuo procederet,
eosdemque rex arcessiri praecepit. Quibus advenientibus, noluit suis obtutibus
praesentari, scilicet ut, prius habita audientia, si idonei inveniebantur, sic
regis praesentiam mererentur. Sed Sagittarius felle commotus, hanc rationem
dure suscipiens, ut erat levis ac vanus et in sermonibus inrationabilibus
profluus, declamare plurima de rege coepit ac dicere, quod filii eius regnum
capere non possint, eo quod mater eorum ex familia Magnacharii quondam adscita
regis torum adisset, ignorans, quod, praetermissis nunc generibus feminarum,
regis vocitantur liberi, qui de regibus fuerant procreati. His auditis, rex
commotus valde, tam equos quam pueros vel quaecumque habere poterant abstulit;
ipsosque in monasteriis a se longiori accensu dimotos, in quibus paenitentiam
agerent, includi praecepit, non amplius quam singulos eis clericos relinquens;
iudices locorum terribiliter commonens, ut ipsos cum armatis custodire debeant,
ne cui ad eos visitandos ullus pateat aditus. Superstes enim erant his
diebus filii regis, ex quibus senior aegrotare coepit. Accedentes autem ad regem familiares eius, dixerunt:
'Si propitius audire dignaretur rex verba servorum suorum, loquerentur in
auribus tuis'. Qui ait: 'Loquimini quae libet'. Dixeruntque: 'Ne forte
innocentes hi episcopi exilio condemnati fuissent, et peccatum regis augeatur
in aliquo, et ideo filius domini nostri pereat'. Qui ait: 'Ite quantocius et
laxate eos, deprecantes, ut orent pro parvulis nostris'. Quibus abeuntibus,
dimissi sunt. Egressi igitur de monasteriis, coniuncti sunt pariter, et se
osculantes, eo quod olim a se visi non fuerant, ad civitates suas regressi
sunt, et in tantum conpuncti sunt, ut viderentur numquam a psallentio cessare,
celebrare ieiunia, aelemosinas exercere, librum Davitici carminis explere per
diem noctesque in hymnis ac lectionibus meditando deducere. Sed non diu haec
sanctitas inlibata permansit, conversique sunt iterum retrorsum; et ita
plerumque noctes epulando atque bibendo ducebant, ut, clericis matutinas in eclesia
celebrantibus, hi pocula poscerent et vina libarent. Nulla prorsus de Deo erat
mentio, nullus omnino cursus memoriae habebatur. Renitente aurora, surgentes a
cena, mollibus se indumentis operientes, somno vinoque sepulti, usque ad horam
diei tertiam dormiebant. Sed nec mulieres deerant, cum quibus polluerentur.
Exsurgentes igitur, abluti balneis, ad convivium discumbebant; de quo vespere
surgentes, caenae inhiabant usque ad illud lucis tempus, quo superius diximus.
Sic faciebant singulis diebus, donec ira Dei diruit super eos; quod in posterum
memoraturi sumus. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |