Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius Turonensis Historiae IntraText CT - Text |
|
|
26. Quod exercitus in Brittaniis abiit.
Dehinc Toronici,
Pictavi, Baiocassini, Caenomannici et Andecavi cum aliis multis in Brittania ex
iussu Chilperici regis abierunt et contra Varocum, filium quondam Macliavi, ad
Vicinoniam fluvium resedent. Sed ille dolose per nocte super Saxones Baiocassinos
ruens, maximam exinde partem interfecit. Post die autem tertia cum ducibus
regis Chilperici pacem faciens et filium suum in obsedatum donans, sacramentum
se constrinxit, quod fidelis regi Chilperico esse deberet. Venitus quoque
civitatem refudit sub ea condicione, ut, se mereretur eam per iussionem regis
regere, tributa vel omnia quae exinde debebantur annis singulis, nullo
admonente, dissolverit. Quod cum factum fuisset, exercitus ab ea loca remotus
est. Post haec Chilpericus rex de pauperibus et iunioribus eclesiae vel
basilicae bannos iussit exigi, pro eo quod in exercitu non ambulassent. Non
enim erat consuetudo, ut hi ullam exsolverent publicam functionem. Post haec
Varochus obliviscens promissionis suae, volens inrumpere quod fecerat, Eunium episcopum
Veneticae urbis ad Chilpericum regem dirigit. At ille ira commotus, obiurgatum eum exilio damnare praecipit. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |