Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius Turonensis Historiae IntraText CT - Text |
|
|
30. De imperio Tiberii.
Dum haec geruntur
in Galliis, Iustinus, impleto imperii octavo decimo anno, amentiam quam
incurrerat cum vita finivit. Quo sepulto, Tiberius caesar arripuit iam olim
adgressum imperium. Sed cum eum secundum consuetudinem loci ad spectaculum
circi prestularet populus processurum, parare ei cogitans pro parte Iustiniani
insidias, qui tunc nepus Iustini habebatur, ille per loca sancta processit.
Conpletaque oratione, vocatum ad se urbis papam, cum consolibus ac praefectis
palatium est ingressus. Dehinc indutus purpora, diademate coronatus, throno
imperiale inpositus, cum inmensis laudibus imperium confirmavit. Factionarii
quoque operientes ad circum, cum cognovissent quae acta fuerant, pudore
confusi, sine effectu regressi sunt, nihil homini, qui in Deo spem posuerat,
adversare valentes. Transactis igitur paucis diebus, adveniens autem
Iustinianus, pedibus se proicit imperatoris, quindecem ei centenaria auri
deferens ob meritum gratiae. Quem ille secundum patientiae suae ritum
collegens, in palatium iussit adsistere. Sophia vero augusta inmemor
promissionis, quam quondam in Tiberium habuerat, insidias ei temptavit
intendere. Procedentem autem eum ad villam, ut iuxta ritum imperiale triginta
diebus ad vindimiam iocundaretur, vocato clam Iustimniano, Sophia voluit eum
erigere in imperio. Quod cumpertum, Tiberius cursu veloci ad
Constantinopolitanam civitatem regreditur adpraehensamque augustam ab omnibus
thesaurus spoliavit, solum ei victus cotidiani alimentum relinquens. Segregatos pueros
eius ab ea, alios posuit de fidelibus suis, mandans prorsus, ut nullus de
anterioribus ad eam haberet accessum. Iustinianum vero obiurgatum tanto in
posterum amore dilexit, ut filio eius filiam suam promitteret rursumque filio
suo filiam suam expeteret; sed non est res sortita effectum. Exercitus eius
Persas debellavit, victorque regressus, tantam mole praedae detulit, ut
crederetur cupiditate humanae posse sufficire. Viginti elifanti capti ad
imperatorem deducti sunt. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |