Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius Turonensis Historiae IntraText CT - Text |
|
|
4. De diluvio.
Dominus
ergo commotus contra iniquitates populi, non in suis semitis gradientes,
diluvium mittit cunctamque animam viventem de superficiem terrae diluvium
inundante delivit; tantum Noe fidelissimum ac peculiarem sibi suique tipus
speciem praeferentem cum sua vel trium natorum coniugibus posteritates
reparandae gratia in arca reservavit. Increpant nobis hic heretici, cur
Scriptura sancta Dominum dixissit iratum. Cognoscant ergo, quia Deus noster non
ut homo irascitur: commovetur enim ut terreat, pellet ut revocet, irascitur ut
emendit. Sed nec hoc ambigo, quod species illa arcae tipum matris gessisset
aeclesiae. Ipsa enim inter fluctus et scupulos huius saeculi transiens, nos ab
inminentibus malis materno gestamini fovens, pio amplexu ac protectione
defendit. Ab Adam ergo usque ad Noe generationes 10, id est Adam, Seth, Enos,
Cainan, Malalehel, Iareth, Enoch, Mattusalam, Lamech, Noe. In his ergo decim
generationebus inveniuntur anni 2242. Adam vero in terra Enacim sepultum, quae
prius Ebron vocabatur, liber Iesu Nave evidenter explanat. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |