Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius Turonensis Historiae IntraText CT - Text |
|
|
35. De Austrigilde regina.
His diebus Austrigildis Guntchramni principis regina
ab hoc morbo consumpta est; sed priusquam nequam spiritum exalaret, cernens,
quod evadere non posset, alta trahens suspiria, voluit leti sui habire
participes, agens, ut in exsequiis eius aliorum funera plangerentur. Fertur
enim Herodiano more regem petisse, dicens: 'Adhuc spes vivendi fuerat, si non
inter iniquorum medicorum manus interissem; nam potionis ab illis acceptae mihi
vi abstulerunt vitam et fecerunt me hanc lucem velociter perdere. Et ideo, ne
inulta mors mea praetereat, quaeso et cum sacramenti interpositione coniuro, ut
cum ab hac luce discessero, statim ipse gladio trucidentur; ut, sicut ego
amplius vivere non queo, ita nec ille post meum obitum glorientur, sed sit unus
dolus nostris pariter ac eorum amicis'. Haec effata, infilicem animam tradidit.
Rex vero, peracto ex more iusticio, oppressus iniquae coniugis iuramento,
implevit praeceptum iniquitatis. Nam duos medicos, qui ei studium adhibuerant,
gladio ferire praecepit; quod non sine peccato facto fuisse, multorum censit
prudentia. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |