Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius Turonensis Historiae IntraText CT - Text |
|
|
36. De Eraclio episcopo et Nanthino comite.
Hac itaque aegritudine et Nanthinus Equolisinensis
comes exinanitus interiit. Sed quae contra sacerdotes vel ecclesias Dei egerit,
altius repetenda sunt. Denique Maracharius, avunculus eius, diu in ipsa urbe
usus est comitatum. Quo officio completo,
ecclesiae sociatur, clericusque factus, ordinatur episcopus. Qui multum
vigilanter vel ecclesias vel ecclesiae domos et erigens et componens, septimo
sacerdotii anno, iniecto ab inimicis in capite piscis veneno, simpliciter
accipiens, crudeliter enecatur. Sed non diu multam eius mortem pertulit divina
clementia; nam Frontonius, cuius consilio hoc scelus est perpetratum, adsumto
confestim episcopatu, uno in eo degens anno, praecurrente iudicio Dei,
interiit. Cuius post obitum Heraclius Burdigalensis presbiter, qui quondam legatus
Childeberti senioris fuerat, episcopus ordinatur. Nanthinus vero ob requirendam avunculi sui mortem
comitatum in ipsa urbe expetiit. Quo accepto, multas episcopo iniurias
inrogavit. Aiebat enim: 'Homicidas illos, qui avunculum meum interfecerunt,
tecum retines; sed et presbiteros huic noxae admixtos ad convivium recipes.
Deinde inimicitia increscente, paulatim coepit villas ecclesiae, quas
Maracharius testamento scripto reliquerat, violenter invadere, adserens, non
debere ecclesiam eius facultatem adipisci, a cuius clericis testator fuerat
interfectus. Post ista vero, iam aliquibus ex laicis interfectis, addidit, ut
adpraehensum presbiterum alligaret ac contu perfoderet. Cui adhuc viventi, retortis post tergum manibus,
adpenso ad stipitem, elicere quaerebat, si in hac causa fuisset admixtus. Sed
cum ille negaret, profluente cruore de vulnere, reddidit spiritum. Qua de causa
commotus episcopus, iussit, eum ab ecclesiae foribus prohiberi. Convenientibus
autem apud civitatem Sanctonas sacerdotibus, deprecabatur Nanthinus, ut pacem
episcopi mereretur, promittens se omnes ecclesiae res, quas sine ratione
abstulerat, redditurum atque humilem exhibere se sacerdoti. At ille fratrum
iussionibus obaudire procurans, cuncta quae petebantur indulsit; causam tamen
presbiteri omnipotenti Deo commendans, comitem in caritate recepit. Qui post
ista regressus urbem, domos illas quas male pervaserat spoliat, elidit ac
dissicit, dicens: 'Etsi hoc ab ecclesia recipitur, vel desertum inveniatur'.
Qua de causa iterum motus episcopus, eum a communione suspendit. Quae dum aguntur,
impletum beatus pontifex vitae cursum migravit ad Dominum. Nanthinus quoque ab
aliquibus episcopis, intercedentibus praemiis atque adolationibus,
communicatur. Post paucos vero menses a supradicto morbo corripitur; qui nimia
exustus febre, clamabat, dicens: 'Heu, heu! Ab
Eraclio antistiti exuror, ab illo crucior, ab illo ad iudicium vocor. Cognosco
facinus; reminiscor, me iniuste iniurias intulisse pontifici; mortem deprecor,
ne diutius crucier hoc tormento'. Haec cum maxima in febre clamaret, deficiente
robore corporis, infelicem animam fudit, indubia relinquens vestigia, hoc ei ad
ultionem beati antistitis evenisse. Nam exanime corpus ita nigredinem duxit, ut
putares eum prunis superpositum fuisse combustum. Ergo omnes haec obstupescant,
admirentur et metuant, ne inferant iniurias sacerdotibus! quia ultor est
Dominus servorum suorum sperantibus in se. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |