Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius Turonensis Historiae IntraText CT - Text |
|
|
41. De legatis Calliciensibus ac prodigiis.
Mirus rex Galliciensis legatos ad Guntchramnum regem
dirixit. Cumque per Pectavum terminum praeterirent, quod tunc Chilpericus rex
tenebat, nuntiata sunt ei. At ille sub custodia sibi eos exhibere praecepit et
Parisius custodire. Eo tempore apud Pectavensem civitatem lopus ex silvis
veniens, per portam ingressus est; clausisque portis, infra murus ipsius urbis
obpressus, occisus est. Adserebant enim quidam et caelum ardentem se vidisse.
Leger fluvius maior ab anno superiore fuit, postquam ei Cares torrens adiunxit.
Ventus auster nimium violente cucurrit, ita ut silvas prosterneret, domus
erueret, saepes efferret ipsosque hominis ad internitionem usque volutaret.
Erat enim spatium eius in latitudine quasi iugera septem, longitudo autem non
potuit aestimare. Nam et galli plauso cantu in initio noctis saepe dederunt.
Luna cumtenebricata est, et comitis stilla apparuit. Gravis autem lues in populo
subsecuta est. Legati autem Sueborum post
annum demissi, ad propria redierunt. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |