Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius Turonensis Historiae IntraText CT - Text |
|
|
50. Quae beatus Salvius de Chilperico praedixit.
Et licet de beati
Salvii episcopi conlocutione superius memorare debueram, sed quia mentem
excessit, esse sacrilegum non arbitror, si in posterum scribatur. Igitur cum,
vale post sinodum memoratam regi iam dicta, ad propria redire vellimus, non ante
discidere placuit, nisi hunc virum, libatis osculis, linquerimus. Quem quesitum
in atrio Brinnacinsis domus repperi. Cui dixi, quia iam eram ad propriam
rediturus. Tunc remoti paululum, dum hinc inde sermocinaremur, ait mihi:
'Videsne super hoc tectum quae ego suspicio?' Cui ego: 'Video enim
supertegulum, quod nuper rex poni praecepit'. Et illi: 'Aliud', inquid, 'non
aspicis?' Cui ego: 'Nihil aliud video'. Suspicabar enim, quod aliquid
ioculariter loqueretur. Et adiaci: 'Si tu aliquid magis cernis, enarra'. At
ille, alta trahens suspiria, ait: 'Video ego evaginatum irae divinae gladio
super domum hanc dependentem'. Verumtamen non fefellit dictio sacerdotem; nam
post dies viginti duo filii regis, quos superius mortuos scripsimus, obierunt.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |