Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius Turonensis Historiae IntraText CT - Text |
|
|
6. De sancto Hospicio reclauso et abstinentia vel miraculis eius.
Fuit autem
apud urbem Nicensim eo tempore Hospicius reclausus magnae abstinentiae, qui
constrictus catenis ad purum corpus ferreis, induto desuper cilicio, nihil
aliud quam purum panem cum paucis dactalis comedebat. In diebus autem
quadraginsimae de radicibus herbarum Aegyptiarum, quas heremitae utuntur,
exhibentibus sibi negotiatoribus, alibatur. Et primum quidem ius in quo
coxerant auriens, ipsas sumebat in posterum. Magnas enim per eum Dominus
virtutes dignatus est operare. Nam quodam tempore, revelante sibi Spiritu
sancto, adventum Langobardorum in Galleis hoc modo praedixit: 'Venient',
inquid, 'Langobardi in Galleis et devastabunt civitates septem, eo quod
increverit malitia eorum in conspectu Domini, quia nullus est intellegens,
nullus est qui faciat bonum, quo ira Dei placetur. Est enim omnes populus
infidelis, periuriis deditus, furtis obnoxius, in homicidiis prumptus, ad
quibus nullus iustitiae fructus ullatenus gliscit. Non decimae dantur, non pauper alitur, non tegitur
nudus, non peregrinus hospitio recipitur aut cibo sufficiente sacietur. Ideo
haec plaga supervenit. Nunc autem dico vobis: Congerete omnem substantiam
vestram infra murorum septa, ne a Langobardis deripiatui, et vos ipsos in locis
firmissimis cummonite'. Haec eo loquente, omnes obstupefacti et vale dicentes,
cum magna admiratione ad propria sunt regressi. Monachis quoque dixit:
'Abscidite et vos a loco, auferentes vobiscum quae habetis. Ecce enim
adpropinquat gens quam praedixi!' Dicentibus autem illis: 'Non relinquemus te,
sanctissime pater', ait: 'Nolite timere pro me; futurum est enim, ut inferant
mihi iniurias, sed non nocebunt usque ad mortem'. Discedentibus autem monachis,
venit gens illa; et dum cuncta quae repperit vastat, pervenit ad locum ubi
sanctus Dei reclausus erat. At ille per fenestram turris ostendit se eis. Ille
vero circumeuntes turrem, aditum, per quem ingrederentur ad eum, invenire non
poterant. Tunc duo ascendentes, detexerunt tectum, et videntes eum vinctum catenis
indutumque cilicio, dicunt: 'Hic malefactor est et homicidium fecit, ideo in
his legaminibus vinctus tenitur'. Vocatumque interpraetem, sciscitantur ab eo,
quid male ficerit, ut tale supplitio artaretur. At ille fatetur, se homicidam
esse omnesque criminis reum. Tunc unus, extracto gladio, ut caput eius
libraret, dextera in ipso ictu suspensa diriguit, nec eam ad se potuit
revocare. Tunc gladium laxans, terrae deiecit. Haec videntes socii eius,
clamorem in caelo dederunt, flagitantes a sancto, ut, quid agere poterent,
clementer insinuaret. Ipse vero inposito
salutis signo brachium sanitati restituit. Ille autem in eodem loco conversus,
tonsorato capite, fidelissimus monachus nunc habetur. Duo vero duces, qui eum
audierunt, incolomes patriae redditi sunt; qui vero contempserunt praeceptum
eius, miserabiliter in ipsa provintia sunt defuncti. Multi autem ex ipsis a
daemoniis correpti, clamabant: 'Cur nos, sancte beatissime, sic crucias et incendis?
' Sed inpositam eis manum, mundabat eos. Post haec homo erat Andecavensis
incola, qui per nimiam febrem eloquium pariter auditumque perdederat; et cum
febrae convaluisset, surdus permanebat ac mutus. Igitur diaconus ex provintia
illa Romam directus est, ut beatorum apostolorum pignora vel reliquorum
sanctorum, qui urbem illam muniunt, exhiberet. Quod cum ad parentes infirmi
illius pervenisset, rogant, ut eum sibi comitem iteneris sumere dignaretur,
confisi, quod, si beatissimorum apostolorum adiret sepulchra, protinus possit
adsequi medicinam. Euntibus autem illis, venerunt ad locum, ubi beatus Hospicius habitabat.
Quo salutato ac deoscolato, causas
iteneris diaconus pandit ac proficisci se Romam indecat seque his qui sancto
viro de naucleris amici essent commendare deposcit. Cumque ibi adhuc moraretur,
sensit vir beatus per spiritum Domini adesse virtutem; et ait diacono:
'Infirmum, qui comes tui nunc est iteneris, rogo ut meis conspectibus
repraesentis'. At ille nihil moratus, velociter ad metatum vadit invenitque
infirmum febre plenum, qui per nutum aures suas dare tinnitum indecabat;
adpraehensumque ducit ad sanctum Dei. At ille adpraehensa manu caesariem,
adtraxit capud illius in finestram, adsumptumque oleum benedictione
sanctificatum, tenens manu sinistram linguam eius, ori verticique capitis
infudit, dicens: 'In nomine domini mei Iesu Christi aperiantur aures tuae,
reseretque os tuum virtus illa, qui quondam ab homine surdo et muto noxium
eiecit daemonium'. Et haec dicens, interrogat nomen. Ille vero clara voce ait:
'Sic dicor'. Cum haec vidisset diaconus, ait: 'Gratias tibi inmensas refero,
Christi, qui talia per servum tuum dignaris ostendere. Quaerebam Petrum,
quaerebam Paulum Laurentiumque vel reliquos, qui Romam proprio cruore
inlustrant; hic omnes repperi, hic cunctos inveni'. Haec eo cum maximo fletu et
admiratione dicente, vir Dei omni intentione vanam vitans gloriam, ait: 'Sile,
sile, dilectissime frater, non haec ego facio, sed ille qui mundum ex nihilo
condedit, qui, pro nobis hominem suscipiens, caecis visum, surdis auditum,
mutis praestat eloquium; qui leprosis cutem pristinam, mortuis vitam et omnibus
infirmis adfluentem medicinam indulget'. Tunc diaconus gaudens et vale
dicens, abscessit cum comitibus suis. Quibus discedentibus, homo quidam
Dominicus, - sic enim erat viro nomen - a nativitate caecus, advenit ad istius
miraculi virtutem probandam. Qui dum in monastirio duobus aut tribus mensibus
resederet, oratione ac ieiuniis vacans, tandem vocat eum ad se vir Dei et ait:
'Vis recipere visum?' Cui ille ait:
'Voluntas', inquid, 'mea erat ignota cognuscere. Nam quae sit lux ignoro. Unum
tantum scio, quod ab omnibus conlaudatur; ego autem ab inicio aetatis meae
usque nunc videre non merui'. Tunc cum oleo benedicto super oculus eius crucem
sanctam faciens, ait: 'In nomine Iesu Christi redemptores nostri aperiantur
oculi tui'. Et statim aperti sunt oculi eius, et erat admirans cernensque
magnalia Dei, quae in hoc mundo videbat. Dehinc mulier quaedam, quae, ut ipsa
declamabat, tria habens daemonia, ad eum adducta est. Quam cum tactu sacro
benedixisset atque ex oleo sancto crucem fronte eius inposuisset, eiectis
daemonibus, purgata discessit. Sed et aliam puellam, ab spiritu inmundo
vexatam, benedictione sanavit. Cum autem iam dies obitus eius adpropinquaret,
vocavit ad se praepositum monastirii, dicens: 'Exibe ferramentum et inrumpe
parietem et mitte nuntius ad episcopum civitatis, ut veniat ad me sepeliendum.
Die enim tertia ab hoc egredior mundo et vado in requiem distinatam, quam mihi
Dominus repromisit'. Haec eo dicente, misit praepositus ad episcopum civitatis
Nicensis, qui ei haec nuntiarent. Post haec Crescens quidam venit ad fenestram,
et videns eum catenis vinctum, vermibus plenum, ait: 'O domine mi, qualiter tam
valida turmenta tollerare tam fortiter potes?' Cui ille ait: 'Confortat me
ille, pro cuius nomine haec patior. Dico autem tibi, quia iam absolvor ab his
vinculis et vado in requiem meam'. Adveniente autem die tertia, deposuit
catenas, quibus vinctus erat, prostravit se in orationem; et cum diutissime cum
lacrimis orasset, conlocans se super scamnum, extensis pedibus elevatisque ad
caelum manibus, gratias agens Deo, tradedit spiritum. Et statim omnes vermes
ille, qui sanctos artos perforabant, evanuerunt. Adveniens autem Austadius episcopus,
beatum corpus studiosissime sepulturae mandavit. Haec omnia ab ipsius ore
cognovi, quem superius mutum et surdum ab eo sanatum exposui. Qui multa mihi et alia de eius virtutibus narravit,
sed prohibuit me res illa loqui, quia audivi vitam ipsius a multis fuisse
conscriptam. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |