Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius Turonensis Historiae IntraText CT - Text |
|
|
10. De basilica sancti Martini effracta.
His diebus basilica sancti Martini a furibus
effracta fuit. Qui ponentes ad fenestram absidae cancellum, quod super tumulum
cuiusdam defuncti erat, ascendentes per eum, effracta vitrea, sunt ingressi;
auferentesque multum auri argentique vel palleorum olosericorum, abierunt, non
metuentes super sanctum sepulchrum pedem ponere, ubi vix vel os applicare
praesumimus. Sed virtus sancti voluit hanc temeritatem etiam cum iudicio
manifestare terribili. Nam hi, perpetrato scelere, ad Burdegalensim civitatem
venientes, orto scandalo, unus alterum interemit; sicque patefacto opere,
furtum repertum est, ac de hospitale eorum argentum comminutum vel pallea sunt
extracta. Quod cum regi Chilperico nuntiatum fuisset, iussit eos alligari
vinculis et suo conspectui praesentari. Tunc ego metuens, ne ob illius causam
homines morerentur, qui vivens in corpore pro perditorum vita saepius
deprecatus est, epistolam regi precationis transmisi, ne, nostris non
accusantibus, ad quos persecutio pertinebat, hi interficerentur. Quod ille
benigne suscipiens, vitae restituit. Species vero, quae dissipatae fuerant,
studiosissime componens, loco sancto reddi praecepit. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |