Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius Turonensis Historiae IntraText CT - Text |
|
|
11. De Theodoro episcopo et Dinamio.
Apud Massiliense vero urbe Dinamius rector
Provinciae graviter insidiari Theodoro episcopo coepit. At ille ad regem
properare disponens, conprehensus ab eo, in medium civitatis tenetur, et
graviter iniuriatus, tandem laxatus est. Clerici autem Massiliensis dolum cum
Dinamio moliebantur, ut ab episcopatum eiceretur. Sed dum ad regem Childebertum
ambularet, cum Iovino ex praefectum a Gunthramno rege deteneri iubetur. Quod
audientes Massiliensis clerici, gaudio magno repleti, quod iam detineretur, iam
deputaretur exilio, quod iam in hoc res perstitisset, ut numquam Massilia
reverteretur, domos ecclesiae adprehendunt, ministeria describunt, regesturia
reserant, prumptuaria expoliant omnesque res ecclesiae, tamquam si iam mortuus
esset episcopus, pervadunt, diversa crimina de pontifice proloquentes, quae
falsa Christo auspice deprehendi. Childebertus vero, postquam cum Chilperico
pacificatus est, legatos ad Gunthramnum regem mittit, ut medietatem Massiliae,
quam ei post obitum patris sui dederat, reddere deberet. Quod si nollet, noverit, se multa perditurum pro
partis istius retentatione. Sed ille cum haec reddere nollet, vias claudi
praecepit, ut nulli per regnum eius transeundi aditus panderetur. Haec cernens
Childebertus, Gundulfum ex domestico duce facto, de genere senatorio, Massiliam
dirigit. Qui cum non auderet ambulare iam per Guntchramni regnum, Turonus
venit. Quem benigne susceptum recognosco matris meae avunculum esse,
retentumque mecum quinque diebus, inpositisque necessariis, abire permisi. Ille
vero progressus, Massiliam ingredi, obsistente Dinamio, non valebat. Sed nec
episcopus, qui iam tunc cum Gundulfo iunxerat, in ecclesia sua recipiebatur.
Dinamius autem una cum clericis portas obserat urbis, insultans pariter ac
utrumque despiciens, episcopum scilicet et Gundulfum. Tandem ad colloquium
ducis adscitus, in basilicam beati Stephani, quae urbe est proxima, venit.
Ostiarii enim custodiebant aedis ingressum, ut, introeunte Dinamio, valvae
protinus clauderentur. Quo facto, exclusae armatorum turbae post Dinamium
ingredi nequiverunt. Quo non intellegente, dum diversa inter se super altarium
conferunt, recedentes ab altario, salutatorium ingrediuntur. Introeunte cum his
Dinamio nudumque iam a suorum solatio terribiliter increpant; fugatisque
satellitibus, qui cum armis, eo abducto, circumstrepebant, seniores civium ad
se dux una cum episcopo collegit, ut civitatem ingrederetur. Tunc Dinamius haec
omnia cernens, veniam petens, datis duci multis muneribus, reddita etiam
sacramenta, se fidelem episcopo deinceps regique futurum, suis induitur
indumentis. Tunc reseratis tam portarum quam sacrarum aedium valvas,
ingrediuntur utrique civitatem, dux scilicet et episcopus, cum signis et
laudibus diversisque honorum vexillis. Clerici autem, qui sceleri huic mixti
fuerant, quorum caput Anastasius abba et Proculus presbiter erant, infra Dinami
tecta confugiunt, petentes ab eo opem refugii, a quo fuerant incitati. Multi
tamen eorum per idoneos fideiussores dimissi, ad regem iussi sunt ambulare. Interea
Gundulfus, subiugatam civitatem in Childeberthi regis dicione restitutoque in
loco suo antistite, ad regem Childeberthum regressus est. Sed Dinamius inmemor
fidei, quam Childeberto regi promiserat, ad Guntchramnum regem nuntios dirigit,
dicens, quod partem sibi debitam civitatis per episcopum perderet nec umquam
Massiliensem urbem suo potiretur dominio, nisi hic evellatur ab ea. At ille ira
commotus, iubet contra fas religionis, ut pontifex summi Dei artatus vinculis
sibi exhiberetur, dicens: 'Trudatur exilio inimicus regni nostri, ne nobis
nocere amplius valeat'. Sed cum episcopus de his suspectus esset nec facile
posset ab urbe erui, advenit festivitas dedicationis oratorii ruris suburbani.
Cumque ad haec festa, egressus civitatem, properaret, subito armati cum magno
fremitu ab occultis insidiis scatentes, sanctum vallant antistitem; deiectumque
ab equo, fugant omnes comites eius, servientes alligant, clericos caedunt,
ipsumque super miserabilem inponentes caballum, nullum de suis seque
permittentes, ad regis deducunt praesentiam. Cumque per Aquensim praeterirent urbem, Pientius episcopus loci,
condolens fratri, datis clericis ad solatium inpositisque necessariis, abire
permisit. Dum haec agerentur, clerici iterum Massiliensis domus ecclesiae
reserant, archana rimantur et alia discribunt, alia suis domibus inferunt.
Episcopus vero ad regem deductus nec culpabilis inventus, ad civitatem suam
redire permissus, cum grandi est a civibus laude susceptus. Ex hoc enim gravis
inimicitia inter Guntchramnum regem et Childeberthum nepotem suum exoritur,
disruptumque foedus, sibi invicem insidiabantur. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |