Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius Turonensis Historiae IntraText CT - Text |
|
|
17. De Iudaeis per Chilpericum regem conversis.
Rex vero Chilpericus multos Iudaeorum eo anno
baptizare praecipit, ex quibus pluris excipit a sancto lavacro. Nonnulli tamen
eorum, corpore tantum, non corde abluti, ad ipsam quam prius perfidiam
habuerant, Deo mentiti, regressi sunt, ita ut et sabbatum observare et diem
dominicum honorare vidiantur. Priscus vero ad cognuscendam veritatem nulla
penitus potuit ratione deflecti. Tunc iratus rex iussit eum custodiae
mancipare, scilicet ut, quem credere voluntariae non poterat, audire et credere
faceret vel invitum. Sed ille, datis quibusdam muneribus, spatium postulat,
donec filius eius Massiliensim Hebraeam accipiat; pollicitur dolosae, se
deinceps quae rex iusserat impleturum. Interea oritur intentio inter illum et
Pathiren ex Iudaeo conversum, qui iam regis filius erat ex lavacro. Cumque die
sabbati Priscus praecinctus orario, nullum in manu ferens ferramentum,
Moysaicas legis quasi impleturus, secretiora conpetiret, subito Pathir
adveniens, ipsumque gladio cum sociis qui aderant iugulavit. Quibus
interfectis, ad basilecam sancti Iuliani cum pueris suis, qui ad propinquam
plateam erat, confugit. Cumque ibidem resederent, audiunt, quod rex, dominum
vitae cessum, famolos tamquam malefactores a basileca tractos iuberet
interfici. Tunc unus ex his, evaginato gladio, domino iam fugato, socios suos
interficit, ipse postmodum cum gladio de basileca egressus; sed inruente super
se populo, crudiliter interfectus est. Pathir autem, accepta
licentia, ad regnum Guntchramni, unde venerat, est regressus; sed non post
multos dies a parentibus Prisci interfectus est. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |