Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius Turonensis Historiae IntraText CT - Text |
|
|
32. De interitu Leudastis.
Ante
paucus autem mensis Leudastis in Toronico cum praecepto regis advenit, ut
uxorem reciperet ibique commoraretur. Sed et nobis epistolam sacerdotum manu
subscriptam detulit, ut in communione reciperitur. Sed quoniam litteras reginae non videmus, cuius causa
maximae a communione remotus fuerat, ipsum recipere distuli, dicens: 'Cum
reginae mandatum suscepero, tunc eum recipere non morabor'. Interea ad eam
dirigo; qui mihi scripta remisit, dicens: 'Conpraessa a multis aliud facere non
potui, nisi ut eum abire permitterem. Nunc autem rogo, ut pacem tuam non
mereatur neque eologias de manu tua suscipiat, donec a nobis quid agi debeat
plenius pertractatur'. At ego haec scripta relegens, timui, ne
interficeretur; arcessitoque socero eius, haec innotui, obsecrans, ut se cautum
redderet, donec reginae animus leneretur. Sed ille consilium meum, quod pro Dei
intuitu simpliciter insinuavi, dolose suscipiens, cum adhuc nobis esset
inimicus, noluit agere quae mandavi; impletumque est autem illud proverbium,
quod quendam senem narrantem audivi: 'Amico inimicoque bonum semper praebe
consilium, quia amicus accepit, inimicus spernit'. Spraeto ergo hoc consilio,
ad regem dirigit, qui tunc cum exercitu in pago Megledonense degebat;
depraecatusque est populum, ut regi praeces funderet, ut eius praesentia
mereretur. Depraecante igitur omni
populo, rex se videndum ei praebuit. Prostratusque pedibus eius, veniam
flagitavit. Cui rex: 'Cautum', inquid, 'te redde paulisper, donec, visa regina,
conveniat, qualiter ad eius gratiam revertaris, cui multum inveniris esse
culpabilis'. At ille, ut erat incautus et levis, in hoc fidens, quod regis
praesentiam meruisset, rege Parisius revertente, die dominico in eclesia sancta
reginae pedibus provolvitur, veniam depraecans. At illa frendens et execrans
aspectum eius, a se repulit, fusisque lacrimis, ait: 'Et quia non extat de
filiis, qui criminis mei causas inquerat, tibi eas, Iesu domine, inquerendas
committo'. Prostrataque pedibus regis, adiecit: 'Vae mihi, quae video inimicum
meum, et nihil ei praevaleo'. Tunc repulso eo a loco sancto, missarum solemnia
celebrata sunt. Igitur regresso rege cum regina de eclesiam sanctam, Leudastis
usque ad plateam est prosecutus, inopinans, quid ei accederit; domusque
negutiantum circumiens, species rimatur, argentum pensat atque diversa
ornamenta prospicit, dicens: 'Haec et haec conparabo, quia multum mihi aurum
argentumque residit'. Ista illo dicente, subito advenientes reginae pueri,
voluerunt eum vinci catenis. Ille quoque, evaginato gladio, unum verberat;
exinde succensi felle, adpraehensis pannis et gladiis, super eum ruunt. Ex
quibus unus librans ictum, maximam partem capitis eius a capillis et cute
detexit. Cumque per pontem urbis fugiret, elapso inter duos axes, quae ponteo
faciunt, pede, effracta oppressus est tibia, legatisque postergum manibus,
custodiae mancipatur. Iussitque rex, ut studeretur a medicis, quodadusque ab
his ictibus sanatus, diuturno supplicium cruciaretur. Sed cum ad villam
fiscalem ductus fuisset et, conputriscentibus plagis, extremam ageret vitam,
iussu reginae in terram proiecitur resupinus; posito ad cervicem eius vecte
inmenso, ab alio ei gulam verberant. Sicque
semper perfidam agens vitam, iusta morte finivit. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |