Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius Turonensis Historiae IntraText CT - Text |
|
|
24. De praeda urbis Pectavae.
Anno igitur decimo Childeberthi regis rex
Gunthchramnus, commotis gentibus regni sui, magnum iuncxit exercitum. Sed pars maior cum Aurilianensibus
adque Biturigis Pectavum petiit. Excesserant enim de fide, quam regi
promiserant. Miseruntque prius legationem, ut scirent, utrum susceperentur ab
his an non. Sed episcopus loci Maroveus
dure suscepit hos nuntios. At illi infra terminum ingressi, praedas, incendia
adque homicidia faciebant. Hii vero qui cum praeda revertebantur, per Toronicum
transeuntes, similiter illis qui iam sacramenta dederant faciebant, ita ut
ipsae quoque aeclesiae incenderentur et quaecumque invenire potuissent diriperentur.
Quod
saepius actum est, dum illi ad regem egre converterentur. Sed cum exercitus
propius ad urbem accederet et iam pars maxima regionis devastata cerneretur,
tunc miserunt nuntios, fideles se rege Gunthchramno fatentes. At illi infra
murus urbis recepti, super episcopum inruerunt, dicentes, eum infidelem esse.
Ille vero cum se ab his cerneret coartatum, effracto unum de sacris ministeriis
calicem aureum et in numisma redactum, se populumque redemit. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |