Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius Turonensis
Historiae

IntraText CT - Text

  • LIBER SEPTIMUS
    • 26. Quod Gundovaldus civitates circuit.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

26. Quod Gundovaldus civitates circuit.

 

Gundovaldus vero Pectavum accedere voluit, sed timuit. Audierat enim, iam contra se exercitum commoveri. In civitatibus enim, quae Sigyberthi regis fuerant, ex nomine regis Childeberthi sacramenta suscipiebat; in reliquis vero, quae aut Gunthchramni aut Chilperici fuerant, nomine suo, quod fidem servarent, iurabant. Post haec Ecolisinam accessit, susceptaque sacramenta muneratisque prioribus, Petrocoricum adgreditur. Graviter episcopum tunc iniuriatum reliquid, pro eo quod susceptus ab eodem honorifice non fuisset.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License