Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius Turonensis Historiae IntraText CT - Text |
|
|
35. De basilica sancti Vincenti marthiris Agenninsis vastata.
Audierant enim eo tempore ducis Gunthchramni regis,
Gundovaldum ultra Garonnam in litore resedere cum ingenti hostium multitudine
ipsosque thesauros, quos Rigundae tulerat, secum retenere. Tunc, impetum
factum, cum equitibus Garonnam nando transire, nonnullis de exercitu in amne
dimersis. Reliqui litus egressi, requirentes Gundovaldum, invenerunt camellos
cum ingenti pondere auri adque argenti sive equites, quos fessus per vias
reliquerat. Audientes deinceps eos infra muros urbis Convenicae commorari,
relictis plaustris ac diversis inpedimentis cum populo minori, rubustioris viri
ipsum, sicut iam Garonnam transierant, insequi distinant. Quibus properantibus,
venerunt ad basilicam sancti Vincenti, quae est infra terminum Agenninsis
urbis, ubi ipse martyr pro Christi nomine agonem dicitur consummasse,
inveneruntque eam refertam a diversis thesauris incolarum. Erat enim spes incolis non esse a christianis tanti
martyris basilicam violandam. Cuius ostia summo studio obserata erant. Nec
mora, adpropinquans exercitus cum reserare templi regias non valeret, ignem
accendit; consumptisque osteis, omnem substantiam cunctamque suppellectilem,
quae in ea invenire potuerunt, cum sacris ministeriis abstulerunt. Sed multos
ibi ultio divina conteruit. Nam plerisque manus divinitus urebantur, emittentis
fumum magnum, sicut ex incendio surgi solet. Nonnulli arrepti a daemone, per
inergiam debachantes martyrem declamabant. Plurimi vero semoti a seditione
propriis se iaculis sauciabant. Relicum vero vulgus inante non sine grande metu
progressum est. Quid plura? Convenitur ad Convenassic enim diximus nomen urbis
- omnesque falanga in suburbana urbis campania castra metata est, ibique
extensis tenturiis resedeba. Vastabatur in circuitu tota regio; nonnulli autem
ab exercitu, quos fortior avaritiae aculeus terebrabat, longius evacantes,
peremebantur ab incolis. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |