Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius Turonensis Historiae IntraText CT - Text |
|
|
38. De interitu Gundovaldi.
Denique hii qui urbem inpugnabant, cum viderint, quod nihil
proficere possint, nuntios occultos ad Mummolum dirigunt, dicentes: 'Recognosce
dominum tuum et a perversitate ista tandem aliquando desiste. Quae enim te
amentia vallat, ut ignoto homine subimigaris? Uxor enim tua iam cum filiis
captivata est, filii tui utpute iam interfecti sunt. Quo rues, quidve
praestolaris, nisi ut corruas?' Haec ille mandata accipiens, dixit: 'Iam, ut
video, regnum nostrum finem accepit, et potentia cadit. Unum superest, si securitatem vitae me habere
cognuscerim, de multo vos labore poteram removere'. Discendentibus nuntiis,
Sagittarius episcopus cum Mummolo, Chariulfo atque Waddone ad eclesiam pergit,
ibique sibi sacramenta dederunt, ut, si de vitae promissione certiores fierint,
relicta amicitia Gundovaldi, ipsum hostibus traderent. Reversi iterum nuntii
promiserunt eis vitae securitatem. Mummolus vero dixit: 'Hoc tantum fiat; ego
hunc in manu vestra tradam, et ego recognuscens dominum meum regem, ad eius
praesentiam properabo'. Tunc ille promittunt, quod, si haec impleret, ipsum in
caritate susceperint, et si cum rege excusare non possint, in aeclesia
ponerent, ne vitae amissione multaretur. Haec cum sacramenti interpositione
polliciti, discesserunt. Mummolus vero cum Sagittario episcopo et Waddone ad
Gundovaldum pergentes, dixerunt: 'Sacramenta fidelitatis, qualia tibi dedimus,
ipse qui praesens es nusti. Nunc autem accipe salubre consilium: discende ab
hac urbe et repraesentare fratri tuo, sicut saepe quaesisti. Iam enim cum his
hominibus conlocuti sumus, et ipse dixerunt, quia non vult rex perdere solatium
tuum, eo quod parum de generatione vestra remanserit'. At ille intellegens dolum
eorum, lacrimis perfusus, ait: 'Invitationem vestram in his Galliis sum
delatus, thesauros vero meos, in quibus inmensum pondus argenti continetur et
auri ac diversarum specierum, aliquid in Avennica urbe retenetur, aliquid
Gunthchramnus Boso diripuit. Ego vero,
iuxta Dei auxilium spem omnem in vobis positam, vobis consilium meum credidi,
per vos regnare semper obtavi. Nunc cum Deo vobis sit actio, si quid mihi
mendacii dixeritis; ipse enim iudicet causam meam'. Haec eo dicente, respondit
Mummolus: 'Nihil tibi fallaciter loquimur; sed ecce! viros fortissimos stantes
ad portam tuum opperientes adventum. Nunc autem depone balteum meum aureum,
quod cingeris, ne videaris in iactantia procedere; et tuum adcinge gladium
meumque restituae'. Et ille: 'Non simpliciter', inquid, 'haec verba suscipio,
ut ea quae de tuis usque nunc in caritate usus sum a me auferantur'. Mummolus
vero adserebat cum iuramento, nihil ei molesti fieri. Egressi igitur portam, ab
Ollone Biturigum comite et Bosone susceptus est. Mummolus autem cum
satellitibus in urbe regressus, portam firmissime obseravit. Hic autem cum se
in manibus inimicorum cerneret traditum, elevatis ad caelum manibus et oculis,
ait: 'Iudex aeterne et ultio vera innocentium, Deus, a quo omnes iustitia
procedit, cui mendacium non placet, in quo nullus dolus neque versutia malitiae
continetur, tibi commendo causam meam, dipraecans, ut sis velociter ultor super
eos, qui me insontem in manibus tradiderunt inimicorum'. Haec cum dixisset,
consignans se cruce dominica, abire coepit cum hominibus supradictis. Cumque a
porta elongassint, sicut est circa urbem vallis tota in praecipitio, inpulsus
ab Ollone caecidit, illo quoque clamante: 'En vobis Ballomerem vestrum, qui se
regis et fratrem dicit et filium'. Et inmissa lancia voluit eum transfigere,
sed repulsa a circulis luricae nihil nocuit. Denique cum elevatus ad montem
regredi niteretur, Boso, emisso lapide, capud eius libravit. Qui caecidit et
mortuus est. Venitque omne vulgus, et defixis in eo lanceis, pedes eius fune
legantes, per omnia exercituum castra traxerunt; evellentesque caesariem ac
barbam eius, insepultum ipso quo interfectus fuerat loco reliquerunt. Nocte vero
sequenti hii, qui primi erant, omnes thesauros, quos in urbe repperire
potuerunt, cum ministeriis eclesiae clam abstulerunt. Mane vero, reseratis
portarum valvis, emisso exercitu, omne vulgus inclusum in ore gladii
tradiderunt, sacerdotis quoque Domini cum ministris ad ipsa aeclesiarum altaria
trucidantes. Postquam autem cunctus interfecerunt, ut non remaneret mingens ad
parietem, omnem urbem cum eclesiis reliquisquae aedificiis succenderunt,
nihilque ibi praeter umum vacuum relinquentes. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |