Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius Turonensis Historiae IntraText CT - Text |
|
|
40. De thesauris Mummoli.
Igitur Leudeghiselus dux cum thesauris omnibus, quos
superius nominavimus, ad regem venit; quos postea rex pauperibus et aeclesiis
erogavit. Adpraehensam vero uxorem Mummoli inquirere rex coepit, quid thesauri,
quos hii congregaverunt, devenissent. Sed illa cognoscens virum suum
interfectum fuisse et omnem iactantiam eorum prorsus in terram conruisse, omnia
pandit, dixitque, multum adhuc apud urbem Avennecam auri adque argenti esse,
quae ad regis notitiam non venissent. Statimque
misit rex viros, qui haec deferre deberint, cum uno puero, quem valde creditum
Mummolus habens, haec ei commendaverat. Abeuntes autem acceperunt omnia quae in
urbe relicta fuerant. Ferunt autem ducenta quinquaginta talenta argenti fuisse,
auri vero amplius quam triginta. Sed haec, ut ferunt, de reperto antiquo
thesauro abstulit. Quod rex diviso cum Childebertho rege, nepote suo, partem
suam maxime pauperibus est largitus, mulieri autem nihil amplius quam ea, quae
de parentibus habuerat, derelinquens. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |