Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius Turonensis Historiae IntraText CT - Text |
|
|
7. De Palladio episcopo, qualiter missas dixit.
Adveniente quoque
die dominico, rex ad aeclesiam ad spectanda missarum solemnia petit. Fratres
vero consacerdotesque, qui aderant, locum Palladio episcopo ad agenda festa
praebuerunt. Quo incipiente prophetiam, rex interrogat, quis esset. Cumque
Palladium episcopum initiasse pronuntiassent, statim commotus rex ait: 'Qui
mihi semper infidelis et perfidus fuit, ille nunc sacrata verba praedicavit?
Egrediar prursus ab haec aeclesia, ne inimicum meum audiam praedicantem'. Et
haec dicens, egredi coepit aeclesiam. Tunc conturbati sacerdotes de fratres
humilitate, dixerunt regi: 'Vidimus enim eum convivio tuo adesse ac de eius
manu te benedictionem accipere; et cur eum nunc rex aspernatur? Si enim
scissemus tibi exosum, declinassemus utique ad alium, qui haec agere debuisset.
Nunc, si permittis, caelebret, quae coepit; in posterum autem, si aliquid
opposueris, canonicae sanctionis censura finiatur'. Iam enim Palladius
episcopus in sacrario cum grande humilitate discesserat. Tunc rex iussit eum
revocare, et sic quae agere coeperat expedivit. Nam cum iterato ad convivium
regis Palladius atque Berthchramnus acciti fuissent, commoti in invicem multa
sibi de adulteriis ac fornicatione exprobraverunt, nonnulla etiam de periuriis.
Quibus de rebus multi ridebant, nonnulli vero, qui alacriores erant scientiae,
lamentabant, cur inter sacerdotes Domini taliter zezania diabuli pollularet.
Discedentes itaque a regis praesentia, cautiones et fideiussores dederunt, ut
decimo Kalendas mensis noni ad sinodum convenirent. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |