Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius Turonensis Historiae IntraText CT - Text |
|
|
31. De interfectione Praetextati episcopi.
Dum haec agerentur et Fredegundis apud Rothomagensim
urbem commoraretur, verba amaritudinis cum Praetextato pontifice habuit, dicens,
venturum esse tempus, quando exilia, in qua detentus fuerat , reviseret. Et ille: 'Ego semper et in exilio et extra exilium
episcopus fui, sum et ero; nam tu non semper regalem potentiam perfrueres. Nos
ab exilio provehimur, tribuente Deo, in regnum; tu vero ab hoc regno demergeris
in abyssum. Rectius enim erat tibi, ut, relecta stultitia adque malitia, iam te
ad meliora converteris et ab hac iactantia, qua semper ferves, abstraheris, ut
et tu vitam adipisceris aeternam et parvolum, quem genuisti, perducere ad
legitimam possis aetatem'. Haec effatus, cum verba illius mulier graviter
acciperit, se a conspectu eius felle fervens abstraxit. Advenientem autem
dominicae resurrectionis diae, cum sacerdos ad implenda aeclesiastica officia
ad aeclesiam maturius properasset, antefanas iuxta consuetudinem incipere per
ordinem coepit. Cumque inter psallendum
formolae decumberet, crudelis adfuit homicida, qui episcopum super formolam
quiescentem, extracto baltei cultro, sub ascella percutit. Ille vero vocem
emittens, ut clerici qui aderant adiuvarent, nullius ope de tantis adstantibus
est adiutus. At ille plenas sanguine manus super altarium extendens, orationem
fundens et Deo gratias agens, in cubiculo suo inter manus fidelium deportatus
et in suo lectulo collocatus est. Statimque Fredegundis cum Beppoleno duce et
Ansovaldo adfuit, dicens: 'Non oportuerat haec nobis ac reliquae plebi tuae, o
sancte sacerdos, ut ista tuo cultui evenirent. Sed utinam indicaretur, qui talia ausus est perpetrare, ut digna pro
hoc scelere supplicia susteneret'. Sciens autem ea sacerdos haec dolose
proferre, ait: 'Et quis haec fecit nisi his, qui reges interemit, qui saepius
sanguinem innocentem effudit, qui diversa in hoc regno mala commisit?'
Respondit mulier: 'Sunt aput nos peritissimi medici, qui hunc vulnere medere
possint. Permitte, ut accedant ad te'. Et ille: 'Iam', inquid, 'me Deus
praecepit de hoc mundum vocare. Nam tu, qui his sceleribus princeps inventa es,
eris maledicta in saeculo, et erit Deus ultur sanguinis mei de capite tuo'.
Cumque illa discederit, pontifex, ordinata domo sua, spiritum exalavit. Ad quem
sepeliendum Romacharius Constantinae urbis episcopus advenit. Magnus tunc omnes
Rothomagensis cives et praesertim seniores loci illius Francos meror obsedit.
Ex quibus unus senior ad Fredegundem veniens ait: 'Multa enim mala in hoc
saeculo perpetrasti, sed adhuc peius non feceras, quam ut sacerdotem Dei
iuberis interfici. Sit Deus ultur sanguinis innocentes velociter. Nam et omnes
nos erimus inquisitores mali huius, ut tibi diutius non liceat tam crudelia
exercere'. Cum autem haec dicens
discederet a conspectu reginae, misit illa qui eum ad convivium provocaret. Quo
renuente, rogat, ut, si convivium eius uti non vellit, saltim vel poculum
auriat, ne ieiunus a regale domo discedat. Quo expectante, accepto poculo,
bibit absentium cum vino et melle mixtum, ut mos barbarorum habet; sed hoc
potum venenum inbutum erat. Statim autem ut bibit, sensit pectorem suum dolorem
validum inminere, et quasi se incideretur intrinsecus, exclamat suis, dicens:
'Fugite, o miseri, fugite malum hoc, ne mecum pariter periamini'. Illis quoque
non bibentibus, sed festinantibus abire, hic protinus excaecatus, ascensoque
aequo, in tertio ab hoc loco stadio caecidit et mortuus est. Post haec
Leudovaldus episcopus epistolas per omnes sacerdotes direxit et, accepto
consilio, aeclesias Rothomagensis clausit, ut in his populus solemnia divina
non expectaret, donec indagatione communi repperiretur huius auctur sceleris.
Sed et aliquos adpraehendit, quibus supplicio subditus veritatem extorsit,
qualiter per consilium Fredegundis haec acta fuerat; sed et, ea defensante,
ulciscere non potuit. Ferebant etiam, ad ipsum percussores venisse, pro eo quod
haec inquirere sagaciter distinaret; sed costodia vallatus suorum, nihil ei
nocere potuerunt. Itaque cum haec ad Gunthchramnum regem perlata fuissent et
crimen super mulierem iaceretur, misit tres episcopus ad filium, qui esse
dicitur Chilperici, quem superius Chlothacharium scripsimus vocitatum, id est
Artemium Synonicum, Veranum Cavellionensim et Agricium Tricassinum, ut scilicet
cum his, qui parvolum nutriebant, perquirerint huius sceleris personam et in
conspectu eius exhiberent. Quod cum sacerdotes locuti fuissent, responderunt
seniores: 'Nobis prorsus haec facta displicent, et magis ac magis ea cupimus
ulciscere. Nam non potest fieri, ut, si
quis inter nos culpabilis invenitur, in conspectu regis vestri deducatur, cum
nos possimus nostrorum facinora regale sanctione conpraemere'. Tunc sacerdotes
dixerunt: 'Noveritis enim, quia, si persona, quae haec perpetravit, in medio
posita non fuerit, rex noster cum exercitu hic veniens, omnem hanc regionem
gladio incendioque vastavit, quia manifestum est, hanc interfecisse gladio
episcopum, qui maleficiis Francum iussit interemi'. Et his dictis,
discesserunt, nullum rationabilem responsum accipientes, obtestantes omnino, ut
numquam in aeclesia illa Melantius, qui prius in loco Praetextati subrogatus
fuerat, sacerdotes fungeretur officium. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |