Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius Turonensis Historiae IntraText CT - Text |
|
|
34. De reclausis temptatis.
Et quia princeps tenebrarum mille habet artes nocendi,
quid de reclausis ac Deo devotis nuper gestum fuerit, pandam. Vennocus Britto
praesbiterii honore praeditus, cui in alio libro meminimus, tantae se
abstinentiae dedicavit, ut indumentum de pellibus tantum uteretur, cybum de
herbis agrestibus incoctis sumeret, vinum vero tantum vas ad os poneret, quod
magis putaretur libare osculo quam haurire. Sed cum eidem devotorum largitas
frequenter exhiberet vasa hoc plena licore, dedicit, quod peius est, extra
modum haurire et in tantum dissolvi potione, ut plerumque ebrius cerneretur. Unde
factum est, ut, invalescente temulentia, tempore procidente, a daemonio
correptus, per inergiam vexaretur, in tantum ut, accepto cultro vel quodcumque
genus teli sive lapidem aut fustem potuisset adrepere, post homines insano
furore discurreret. Unde necessitas exigit, ut catenis vinctus costodiretur in
cellula. In hac quoque damnatione per duorum annorum spatia debachans, spiritum
exalavit. Alius quoque Anatholius Burdegalensis puer, ut ferunt, annorum duodecem,
cum esset famulus cuiusdam negutiatoris, petiit sibi ad reclausionem licentia
tribui. Sed, resistente diu domino, potans, eum in hoc tepiscere adque implere
non posse in hac aetate, quod nitebatur adpetere, tandem, victus praecibus
famoli, facultatem tribuit, ut id quod flagitabat impleret. Erat autem ibi cripta ab antiquis transvolutum
eleganteque opere exposita, in cuius angulo erat cellula parva de quadratis
lapidibus clausa, in qua vix unus stans homo recipi possit. In hac cellola puer
ingreditur, in hac per octo aut eo amplius annos commoratus, tenui cybo potuque
contentus, vigiliis orationibusquae vacabat. Post haec pavore validum
perpessus, clamare coepit, intrinsecus se torqueri. Unde factum est, ut, adiuvante
ei, ut credo, diabolicae partis militia, amotis quadris quibus conclusus
tenebatur, eliderit parietem in terram, conlidens palmas et clamans, se a
sanctis Dei peruri. Cumque diutissime in
hac insania teneretur et sancti Martini crebrius confiteretur nomen ac diceret,
se potius ab eo quam a sanctis aliis cruciare, Thoronus adducitur. Sed malus
spiritus credo, ob virtutem adque magnitudinem sancti conpraessus, nequaquam
hominem mutelavit. Nam in loco ipso per anni curriculum degens, cum nihil male
pateretur, regressus est, sed rursus quae caruerat incurrit. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |