Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius Turonensis
Historiae

IntraText CT - Text

  • LIBER OCTAVUS
    • 40. De Pelagio Toronico.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

40. De Pelagio Toronico.

 

Fuit autem et in urbe Thoronica Pelagius quidam, in omni malitia exercitatus, nullum iudicem metuens, pro eo quod iumentorum fiscalium costodes sub eius potestate consisterent. Ob hoc furta, superventa, pervasiones, caedes diversaque scelera tam in fluminibus quam in terris agere non cessabat. Nam plerumque arcessitum et minacibus lenibusque verbis, ut ab hac malitia desisteret, prohibere volui; sed magis odia quam aliquod fructum iustitiae ab eo recepi iuxta illud Salamoneacae Sapientiae proverbium: Argue stultum, adiciet odire te. Nam tantum in me odium miser habebat, ut saepius, spoliatis caesisque hominibus sanctae aeclesiae, exanimes reliquerit, causasque, qualiter aeclesiae vel basilicae sancti Martini damna intenderit, inquirens. Unde factum est, ut quadam vice venientibus hominibus nostris adque echinum in vasis deferentibus caederet, protereret ipsaque vasa dereperit. Quod factum cum conperissem, eum a commonione suspendi, non quasi ultur iniuriae meae, sed ut facilius eum ab hac insania redderem emendatum. At ille, electis duodecem viris, ut hoc scelus periuraret, advenit. Sed cum ego nullum vellim sacramentum suscipere, conpulsus ab eo vel a civibus nostris, amotis reliquis, ipsius tantum iuramentum suscipi, iussique eum recipi in commonione. Erat autem eo tempore mensis primus. Adveniente autem mense quinto, quo prata secare solent, pratum sanctimunialium, qui terminum prati sui adhaerebat, pervadit. In quo statim ut falcem misit, febre correptus, diae tertia spiritum exalavit. Disposuerat enim sibi sepulchrum in basilica sancti Martini vici Condatensis, quod detectum sui effractum in frustra repperierunt. Sic postea in porticum ipsius basilicae est sepultus. Vasa quoque echini, qua periuraverat, post obitum illius ab eius prumtuario sunt delata. Manifesta est autem virtus beatae Mariae, in cuius basilicam miser sacramentum protullit mendax.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License