Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius Turonensis Historiae IntraText CT - Text |
|
|
6. De seductoribus et ariolis.
Fuit eo anno in urbe Thoronica Desiderius nomine, qui se magnum quendam esse
dicebat, adserens se multa posse facere signa. Nam et nuntius inter se atque
Petrum Paulumque apostolos discurrere iactitabat. Ad quem, quia praesens non
eram, rusticitas populi multa confluxerat, deferentes secum caecos et debiles,
quos non sanctitate sanare, sed errore nigromantici ingenii quaerebat inludere.
Nam hos, qui erant paralitici aut alia inpediti debilitate, iubebat valide
extendi, ut, quos virtutis divinae largitione diregere non poterat, quasi per
industriam restauraret. Denique adpraehendebant pueri eius manus hominis, alii
vero pedes, tractumque diversis in partibus, ita ut nervi potarentur abrumpi,
cum non sanarentur, demittebantur exanimis. Unde factum est, ut in hoc supplicio multi spiritum exalarent. Tantoque
miser elatus erat, ut iuniorem sibi beatum Martinum esse diceret, se vero
apostolis coaequaret. Nec mirum, si hic similem se dicat apostolis, cum ille
auctor nequitiae, a quo ista procedunt, Christum se esse in fine saeculi
fateatur. Nam de hoc animadversum est, ut superius diximus, errore nigromantiae
artis fuisse inbutum, quia, ut adserunt qui eum viderunt, cum quisque de eo
procul et abditae quicquam locutus fuisset mali, coram populo adstante
inproperabat, dicens, quia: 'Hoc et illud de me effatus es, quae sanctitate
meae erant indigna'. Et quid aliud nisi nuntiantibus daemoniis cognoscebat?
Habebat autem cucullam ac tonicam de pilis caprarum, et in praesente quidem
abstinens erat a cybis et potu, clam autem, cum in diversurio venisset, ita
infercibat in ore, ut minister non occurrerit tantum poscenti porregere. Sed detecta dolositas eius et a
nostris depraehensa, eiectus est extra urbis terminum. Nec cognovimus
deinceps, quo abisset; dicebat tamen civem se esse Burdegalensem. Nam et ante
hos septem annos fuit et alius valde seductur, qui multos decepit dolositate
sua. Hic enim colobio indutus erat, amictus desuper sindonem, crucem ferens, de
qua dependebant ampullulae, quas dicebat oleum sanctum habere. Aiebat enim se
de Hispaniis adventare ac reliquias beatissimorum martyrum Vincenti levitae
Felicisque martyris exhibere. Sed cum iam vespere ad basilicam sancti Martini
Thoronus advenisset et nos convivio resederemus, mandatum misit, dicens:
'Occurrant reliquiis sanctis'. Cui nos, quia hora iam praeterierat, dixemus:
'Requiescant beatae reliquiae super altarium, donec mane procedemus ad occursum
earum'. Sed hic primum diluculo consurgens, nec expectatis nobis, advenit cum
cruce sua et in cellola nostra adfuit. Stupefactus ego et admirans levitatem, interrogo, quid sibi haec
vellent. Respondit quasi superbus et inflata voce: 'Meliorem', inquid,
'occursum nobis exhibere debueras. Sed haec ego in auribus Chilperici reges
ingeram; ille autem ulciscitur dispectionem meam'. Et ingressus in oraturio, me
postposito, ipse capitellum unum adque alterum ac tertium dicit, ipse orationem
profert et ipse consumat, elevataque iterum cruce, abiit. Erat enim ei et sermo
rusticus et ipsius linguae latitudo turpis atque obscoena; sed nec de eo sermo
rationabilis procedebat. Qui usque Pariseus accessit. His enim diebus
rogationes publicae caelebrabantur, quae ante sanctum dominicae ascensiones
diem agi solent. Factum est autem, ut, procedente Ragnemodo pontifice cum
populo suo et loca sancta circumeunte, ut et hic cum cruce sua adveniens,
inusitato populis exhibens indumento, adiunctis publicanis ac rusticis
mulieribus, et iste chorum suum faceret, et quasi cum sua multitudine loca
sancta circuire temptat. Haec cernens episcopus, misit archidiaconum, dicens:
'Si reliquias sanctorum exhibes, pone eas paululum in basilica et nobiscum
caelebra dies sanctos; decursa autem sollemnitatem, profecisceris in viam
tuam'. At ille parvi pendens, quae ab archidiaconum dicebantur, coepit
episcopum conviciis ac maledictionibus prosequi. Sacerdos vero intellegens eum
seductorem, iussit eum recludi in cellolam. Perscrutatisque cunctis quae
habebat, invenit cum eo sacculum magnum plenum de radicibus diversarum
herbarum, ibique et dentes talpae et ossa murium et ungues atque adipes
ursinos. Vidensque haec maleficia esse, cuncta iussit in flumine proici;
ablataque ei cruce, iussit eum a termino Parisiacae urbis excludi. Sed hic
iterum, facta sibi altera cruce, coepit quae prius gesserat exercere; captusque
ab archidiacono et catenis vinctus, iussus est costodire. His diebus Parisius adveneram et ad basilicam
beati Iuliam marthyris metatum habebam. Nocte igitur insequenti erumpens miser
iste de custodia, cum ipsis quibus erat nexus catenis ad antedictam basilicam
sancti Iuliam properat atque in pavimento, in loco quo ego stare eram solitus,
ruit ac sopore vinoque obpressus obdormivit. Nos vero ignari facto,
media surgentes nocte ad reddendas Domino gratias, invenimus eum dormientem. De quo tantus fetor egrediebatur, ut
omnium cloacarum adque secessorum fetores fetor ille devinceret. Sed nec
nos prae hoc fetore in basilicam ingredi potueramus. Accedens vero unus
clericorum, clausis naribus, eum excitare nititur nec potuit; ita enim erat
miser madefactus vino. Tunc quattuor accedentes clerici, levantes eum inter
manus, in uno angulo basilicae proiecerunt; et exhibentes aquas, abluto
pavimento, resperso etiam herbolis odoratis, sic ingressi sumus explere cursum.
Numquam tamen nobis psallentibus potuit excitare, donec, dato terris diae,
altius solis lampas ascenderet. Dehinc excusatum reddidi sacerdotem.
Convenientibus autem episcopis apud urbem Parisiacam, dum haec in convivio
narravimus, ipsum pro castigationis gratia adesse praecipimus. Quo adstante,
elevatis Amelius Beorretanae urbis episcopus oculis, cognoscit eum suum esse
famulum sibique per fugam dilapsum; et sic excusatum receptum reduxit in
patriam. Multi enim sunt, qui, has seductiones exercentes, populum rusticum in
errore ponere non desistunt, de quibus, ut opinor, et Dominus in euangelio ait,
consurgere in novissimis temporibus pseudochristus et pseudoprophetas, qui,
dantes signa et prodigia, etiam electos in errore inducant. De his ista sufficiant; nos potius ad
propositum rediamus. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |