Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius Turonensis Historiae IntraText CT - Text |
|
|
15. De conversione Richaredi.
Igitur eo tempore in Hispania Richaredus rex,
conpunctus miseratione divina, convocatis episcopis relegionis suae, ait: 'Cur
inter vos et sacerdotes illus, qui se catholicus dicunt, iugiter scandalum
propagatur et, cum illi per fidem suam signa multa ostendant, vos nihil tale
agere potestis? Qua de re convenite, quaeso, simul et, discussis utriusque
partes credulitatibus, quae vera sunt cognuscamus; et tunc aut accepta illi a
vobis ratione ea credant quae dicitis, aut certe vos ab illis veritatem
agnuscentes, quae praedicaverint vos credatis'. Quod cum factum fuisset,
congregatis utriusque partes episcopis, proposuerunt haeretici illa, quae
saepius ab ipsis dicta iam scripsimus. Similiter responderunt episcopi nostrae
relegionis ea, de quibus haereticorum partem plerumque victam libris
superioribus demonstravimus. Et
praesertim, cum rex diceret, quod nullum signum sanitatis super infirmus ab
hereticorum ostenderetur episcopis, ac in memoriam replicaret, qualiter tempore
genitoris sui episcopus, qui se iactabat per fidem non rectam caecis restituere
lumen, tacto caeco et caecitate perpetuae damnato, discessisse confusum - quod
nos in libro Miraculorum plenius declaravimus - vocavit ad se seorsum
sacerdotes Dei. Quibus perscrutatis, cognovit, unum Deum sub distinctione coli
personarum trium, id est Patris et Filii et Spiritus sancti, nec minorem Filium
Patri Spirituique sancto, neque Spiritum sanctum minorem Patri vel Filio, sed
in una aequalitate atque omnipotentia hanc Trinitatem verum Deum fateri. Tunc
intellegens veritatem Richaredus, postposita altercatione, se catholicae lege
subdidit et, acceptum signaculum beatae crucis cum crismatis unctione, credidit
Iesum Christum, filium Dei, aequalem Patri cum Spiritu sancto, regnantem in
saecula saeculorum. Amen. Deinde nuntius mittit ad provinciam Narbonensim, qui
narrantes ea quae ille gesserat, simile credulitate populus ille conecteretur.
Erat ibi tunc temporis Arrianae sectae episcopus Athalocus, qui ita per
propositiones vanas ac interpretationes falsas scripturarum aecclesias Dei
conturbabat, ut potaretur, quod ipse esset Arrius, quem proiecisse in secessum
exta historiograffus narravit Eusebius. Sed cum haec populo sectae suae credere
non sineret et ad consentiendum ei paucorum faverit adulatio, commotus felle,
ingressus in cellolam suam, inclinato super lectulum capite, nequam spiritum
exalavit. Sicque hereticorum populus in ipsa consistens provincia inseparabilem
Trinitatem confessus, ab errore discessit. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |