Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius Turonensis Historiae IntraText CT - Text |
|
|
18. De Brittanis et obitu Namati episcopi.
Brittani quoque
inruentes in termino Namnitico, praedas egerunt, pervadentes villas et captivus
abducentes. Quod cum Guntchramno rege perlatum fuisset, iussit commoveri
exercitum, dirigens illuc nuntium, qui eis loqueretur, ut componerent cuncta
quae male gesserant, aut certe noverint, se gladio casurus ab exercitu eius. At
ille timentes promittunt, se omnia quae male gesserant emendare. His auditis,
rex dirigit illuc legationem, id est Namatium Aurilianinsim et Bertchramnum
Cinomanensim episcopum cum comitibus et aliis viris magnificis. Adfuerunt etiam
et de regno Chlotharii, Chilperici regis filii, viri magnifici; qui euntes in
termino Namnitico, locuti sunt cum Warocho et Vidimacle omnia quae rex
praeciperat. At illi dixerunt: 'Scimus et nos, civitates istas Chlotlhrii regis
filiis redebere et nos ipsis debere esse subiectus; tamen quae contra rationem
gessimus cuncta componere non moramur'. Et datis fideiussoribus adque
subscriptis cautionibus, promiserunt, se singula milia solidorum Guntchramno
regi et Chlothario in conpositionem daturus, promittentes numquam terminum
civitatum illarum ultra adgressurus. His ita conpositis, regressi sunt reliqui
et nuntiaverunt regi quae gesserant. Namatius vero episcopus, dum, receptis
villis infra terminum Namneticae urbis, quod olim parentes eius perdiderant,
ibidem moraretur, pusulae malae ei tres oriuntur in capite. Ex hoc valde
confectus taedio, dum ad civitatem suam reverti cupiret, infra Andegavensis
territorii terminum spiritum exalavit. Corpusculum eius ad urbe sua dilatum, in
basilicam sancti Aniani confessores sepultum est. In cuius cathedram Austrinus,
Pastores quondam filius, subrogatur. Warocus vero oblitus sacramenti et
cautionis suae, omnia postposuit, quae promisit, vineas Namneticorum abstulit
et, vindimiam colligens, vinum in Vinitico transtulit. Ex hoc iterum rex Guntchramnus
valde furens, exercitum commovere iussit, sed quievit. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |