20. De eo, quod ad Gunthchramno directi sumus.
De eo, quod ad Gunthchramno regem in legatione pro
custodienda pace directi sumus.
Eo anno quoque tertio decimo regis Childeberthi, cum ad occursum eius usque
Metensim urbem properassemus, iussi sumus ad Gunthchramnum regem in legationem
accedere. Quem apud urbem Cavillonensim repperimus, dicentes: 'Salutem
uberrimam mittit tibi gloriosissimus nepus tuus Childeberthus, o inclite rex,
inmensas referens gratias pietate tuae, quod ad te iugiter commonetur, ut ea
agat, quae et Deo placeant et tibi sint accepta et populo congrua. De his vero
quae locuti simul fuistis omnia inplere promittit, nec quicquam se de pactionibus,
quae inter vos conscriptae sunt, inrumpere pollicetur'. Et rex ad haec ait: 'Non similiter ego gratias ago,
quod taliter inrumpitur, quod mihi promissum est. Pars mea de urbe
Silvanectensi non redditur; homines, quos pro utilitate mea, quia mihi infensi
erant, migrare volui, non permiserunt. Et quomodo dicetis, quod nihil de
pactionibus scriptis transcendere vult dulcissimus nepus meus? Et nos ad haec:
'Nihil vult contra pactiones agere illas, sed omnia inplere promittit, ita ut
de praesenti, si ad divisionem Silvanectensim vis mittere, nec tardetur; statim
enim recipies tuum. De hominibus vero, quos dicitis, nomina scripta tradantur,
et omnia quae promissa sunt implebuntur'. Haec nobis loquentibus,
pactionem ipsam relegi rex coram adstantibus iubet. Exemplar pactionis . Cum in
Christo nomen praecellentissimi domni Gunthchramnus et Childebertus regis vel
gloriosissima domna Brunechildis regina Andelao caritates studio convenissent,
ut omnia, quae undecumque inter ipsis scandalum poterat generare, pleniori
consilio definirent, id inter eos, mediantibus sacerdotibus atque proceribus,
Deo medio, caritates studio sedit, placuit atque convenit, ut, quamdiu eos Deus
omnipotens in praesenti saeculo superesse voluerit, fidem et caritatem puram et
simplicem sibi debeant conservare. Similiter, quia domnus Gunthchramnus iuxta
pactionem, quam cum bonae memoriae domno Sigybertho inierat, integram
portionem, quae de rigno Chariberthi ille fuerat consecutus, sibi diceret in
integrum redebere et pars domni Childeberthi ea quae pater suus possiderat ad
se vellit ex omnibus revocare, id inter ipsus constat fixa deliberatione
finitum, ut illam tertiam portionem de Parisius civitatem cum terminibus et
populo suo, quae ad domnum Sigyberthum de regno Chariberthi conscripta pactione
pervenerat, cum castellis Duno vel Vindocino et quicquid de pago Stampinse vel
Carnotino in pervio illo antefatus rex cum terminibus et populo suo perciperat,
in iure et dominatione domni Gunthchramni cum id, quod superstite domno
Sigybertho de regnodus Chariberthi antea tenuit, debeant perpetualiter
permanere. Pari conditione civitatis Mel, et duas portiones de Silvanectis,
Thoronus, Pectavis, Abrincatis, Vico Iuli-Consorannis, Lapurdo et Albige domnus
Childeberthus rex cum terminibus a praesenti die suae vindicit potestate. Ea
igitur conditione servata, ut, quem Deus de ipsis regibus suprestitem esse
praeciperit, regnum illius, qui absque filiis de praesentis saeculi luce
migraverit, ad se in integritate iure perpetuo debeat revocare et posteris suis,
Domino auxiliante, relinquere, illud specialiter placuit per omnia
inviolabiliter conservari, ut, quicquid domnus Gunthchramnus rex filiae suae
Chlothiheldae contulit aut adhuc, Deo propitiante, contulerit, in omnibus rebus
adque corporibus, tam civitatis quam agri vel rediti, in iure et dominatione
ipsius debeant permanere. Et si quid de
agris fiscalibus vel speciebus atque praesidio pro arbitrii sui voluntate
facere aut cuiquam conferre voluerit, in perpetuo, auxiliante Domino,
conservetur neque a quocumque ullo umquam tempore convellatur, et sub tuitione
ac defensione domni Childeberthi cum ea omnia, quae ipsam transitus genitoris
sui inveniret possedentem, sub omni honore et dignitate secura debeat
possedere. Pari conditione repromittit domnus Gunthchramnus rex, ut, si, ut
habet humana fragilitas, quod divina pietas non permittat nec ille videre
desiderat, si contigerit domnum Childeberthum eo suprestite de hac luce
migrari, filius suos Theodoberthum et Theodoricum reges, vel si adhuc alios
ipsi Deus dare voluerit, ut pius pater sub sua tuitione et defensione recipiat,
ita ut regnum patris eorum sub omni soliditate possedeant; et genetricem domni
Childeberthi, domnam Brunichildem reginam, vel filiam eius Chlodosuindam,
germanam domni Childeberthi regis, quamdiu intra regionem Francorum fuerit, vel
eius reginam Faileubam tamquam sororem bonam et filias in sua tuitione et
defensione spiritali dilectione recipiat, et sub omni honore et dignitate cum
omnibus rebus earum, cum civitatibus, agris, reditibus vel cunctis titulis et
omne corpore facultatis, tam quod praesenti videntur tempore possedere quam
quod adhuc Christo praesole iuste potuerint augmentare, sub omni securitate et
quiete possedeant, ut, si quid de agris fiscalibus vel speciebus atque praesidio
pro arbitrii sui voluntate facere aut cuiquam conferre voluerint, fixa
stabilitate in perpetuo conservetur, nec a quibuscumque voluntas illarum ullo
tempore convellatur. De civitatibus vero, hoc est Burdegala, Lemovecas,
Cadurcus, Benarno et Begorra, quae Gailesuinda, germana domnae Brunichilde, tam
in dote quam in morganegyba, hoc est matutinale donum, in Francia veniens
certum est adquisisse, quas etiam per iudicium gloriosissimi domni Gunthchramni
regis vel Francorum, superstitibus Chilpericum et Sigyberthum regem, domna
Brunichildis noscitur adquisisse, ita convenit, ut Cadurcus civitatem cum
terminibus et cuncto populo suo domna Brunichildes de praesenti in sua
proprietate percipiat, reliquas vero civitates ex hac conditione superius
nominatas domnus Gunthchramnus, dum advivit, possedeat, ita ut quandoquidem
post eius transitum in dominatione domnae Brunichilde heredumque suorum cum
omni soliditate Deo propitio revertantur nec superstite domno Gunthchramno
neque a domnam Brunechildem neque a filio suo Childeberthum regem filiisque
suis quolibet ingenio vel tempore repetantur. Similes modo convenit, ut
Silvanectis domnus Childeberthus in integritate teneat, et quantum tertia domni
Gunthchramni exinde debita conpetit, de tertiam domni Childeberthi, quae est in
Rosontinse, domni Gunthchramni partibus conpensetur. Similiter convenit, ut
secundum pactionis inter domnum Gunthchramnum et bonae memoriae domnum
Sigyberthum initas leudes illi, qui domnum Gunthchramnum post transitum domni
Chlothari sacramenta primitus praebuerunt, et, si postea convincuntur se in
parte alia tradidisse, de locis ubi conmanere videntur convenit ut debeant
removeri. Similiter et qui post transitum domni Chlothari convincuntur domnum
Sigyberthum sacramenta primitus praebuisse et se in alia parte transtulerunt,
modo simile removantur. Similiter quicquid antefati regis eclesiabus aut
fidelibus suis contulerunt aut adhuc conferre cum iustitiam Deo propitiante
voluerint, stabiliter conservetur. Et quicquid unicuique fidelium in utriusque
regno per legem et iustitiam redebetur, nullum praeiudicium patiatur, sed
liceat res debetas possedere atque recipere; et si aliquid cuicumque per
interregna sine culpa tultum est, audientia habita, restauretur. Et de id, quod
per munificentias praecedentium regum unusquisque usque transitum gloriosae
memoriae domni Chlothari regis possedit, cum securitate possedeat. Et quod
exinde fidelibus personis ablatum est, de praesenti recipiat. Et quia inter
praefatus regis pura et simplex est in Dei nomen concordia inligata, convenit,
ut in utroque regno utriusque fidelibus, tam pro causis publicis quam privatis
quicumque voluerit ambulare, pervium nullis temporibus denegetur. Similiter
convenit, ut nullus alterius leudis nec sollicitet nec venientes excipiat. Quod
si forsitan pro aliqua admissione partem alteram crediderit expetenda, iuxta
qualitate culpae excusati reddantur. Hoc etiam huic addi placuit pactione, ut,
si qua pars praesentia statuta sub quacumque calliditate tempore quocumque
transcenderet, omnia benificia tam repromissa quam in praesenti conlata
amittat, et illi proficiat, qui inviolabiliter omnia suprascripta servaverit;
et sit de sacramentorum obligatione in omnibus absoluta. His itaque omnibus
definitis, iurant partes per Dei omnipotentes nomen et inseparabilem Trinitatem
vel divina omnia ac tremendum diem iudicii, se omnia quae superius scripta sunt
absque ullo dolo malo vel fraudis ingenio inviolabiliter servaturus. Facta
pactio sub die IIII. Kal. Decembris, anno XXVI. regnum domni Gunthchramni regis,
domni Childeberti vero XII. anno. Lectis igitur pactionibus, ait rex: 'Iudicio
Dei ferear, si de his quicquam transcendero, quae hic contenentur'. Et
conversus ad Filicem, qui tunc nobiscum legatus advenerat, ait: 'Dic, o Filex,
iam enim plenissime conexuistis amicitias inter sororem meam Brunichildem et
inimicam Dei atque hominum Fredegundem?' Quo negante, ego dixi: 'Non dubitet
rex, quia illae amicitiae inter easdem costodiuntur, quae ante hos annus
plurimus sunt legati. Nam certe scias, quia odium, quod inter illas olim
statutum est, adhuc pullulat, non arescit. Utinam
tu, o rex gloriosissime, minus cum eam caritatem haberes! Nam, ut saepe
cognovimus, dignius eius legationem quam nostram excepis'. Et ille: 'Scias', inquid, 'sacerdus Dei, quia sic eius
legatione suscipio, ut caritatem nepotis mei Childeberthi regis non omittam.
Nam ibi amicitias legare non possum, de qua saepius processerunt, qui mihi
vitam praesentem auferrent'. Haec eo dicente, Filex ait: 'Pervenisse ad gloriam
vestram credo, quod Richaredus legationem ad nepotem vestrum direxit, qui
neptem vestram Chlodosuindam, filiam fratris vestri, ei in matrimonio
postolaret. Sed ille absque vestro consilio nihil exinde promittere voluit'.
Rex ait: 'Non est optimum enim, ut illuc neptes mea ambulet, quo soror sua est
interfecta. Sed nec illud rationabiliter conplacet, ut non ulciscatur mors neptis
meae Ingunde'. Filex respondit: ''Multum se exinde excusare volunt aut
sacramentis aut quibuslibet aliis conditionibus iusseritis; tantum vos
consensum praebete, ut ei Chlodosuinda, sicut postulat, disponsetur'. Rex ait:
'Si enim nepus meus implet, quae in pactionibus conscribi voluit, et ego de his
facio voluntatem eius'. Promittentibus nobis, eum omnia impleturum, adiecit
Filex: 'Deprecatur etiam pietatem vestram, ut ei solacium contra Langobardus
tribuatis, qualiter expulsi de Italia, pars illa, quam genitur suus vindicavit
vivens, ad eum revertatur, reliqua vero pars per vestrum suumque solacium
imperatoris dicionibus restituatur'. Respondit
rex: 'Non', inquid, 'possum in Italiam exercitum meum dirigere, ut ultro eos
morti tradam. Gravissima enim lues Italiam nunc devastat'. Et ego: 'Indecastis
enim nepoti vestro, ut omnes regni sui episcopi in unum convenirent, quia multa
sunt, quae debeant indegare. Sed iuxta consuetudinem canonum placebat
gloriosissimo nepoti vestro, ut unusquisque metropolis cum provincialibus suis
coniungeret et tunc, quae inrationabiliter in regione propria fiebant,
sanctione sacerdotali emendarentur. Quae enim causa extat, ut in unum tanta
multitudo conveniat? Aeclesiae fides periculo ullo non quatitur; heresis nova
non surgit. Quae erit ista necessitas, ut tanti debeant in unum coniungi domni
sacerdotes?' Et ille: 'Sunt multa', inquid, 'quae debeant discerni, quae
iniuste gesta sunt, tam de incestis quam de ipsis quae inter nos aguntur
causis. Sed praecipue illa Dei causa extat omnibus maior, ut inquerere
debeatis, cur Praetextatus episcopus gladio in aeclesia fuerit interemptus. Sed
et de his, qui pro luxoriam accusantur, debet esse discussio, ut aut victi
sanctione sacerdotali debeant emendari aut certe, si innocentes inveniuntur,
publice error criminis auferatur'. Tunc iussit, ut in Kalendis mensis IIII. haec
sinodus prolongaretur. Et his dictis, ad aeclesiam processimus; erat enim dies
illa dominicae resurrectionis solempnitas. Dictis igitur missis convivio nos
adscivit, quod fuit non minus oneratum in fercolis quam laetitia opulentum.
Semper enim rex de Deo, de aedificationem aeclesiarum, de defensionem pauperum
sermonem habens, ridebat interdum, spiritali ioco delectans, addens etiam, unde
et nos aliquid laetitiae frueremur. Dicebat enim et haec verba: 'Utinam mihi
nepus meus promissa costodiat! Omnia enim quae habeo eius sunt. Tamen si eum scandalizat illud, quod legatus Chlothari
nepotis mei suscipio, numquid demens sum, ut non possim temperare inter eos, ne
scandalum propagetur? Novi enim eum magis incidere quam in longius promulgare.
Dabo enim Chlothario, si eum nepotem meum esse cognovero, aut duas aut tres in
parte aliqua civitatis, ut nec hic videatur exheredari de regno meo, nec huic
inquietudinem praeparent, quae isti reliquero'. His et aliis locutus, dulci
nos affectu fovens ac muneribus onerans, discedere iobet, mandans, ut ea semper
Childebertho regi insinuentur, quae vitae eius comoda fiant.
|