Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius Turonensis Historiae IntraText CT - Text |
|
|
23. De obitu Agerici episcopi et successore eius.
Agericus vero
Veredunensis episcopus, cum ex illo diuturnae amaritudinis felle graviter
aegrotaret, pro eo quod Gunthramnus Boso, pro quo fideiussor exteterat,
interfectus essit, vel etiam addita amaritudine, quod Berthefredus infra
oraturium domus eclesiasticae fuerit interfectus, et praesertim cum ipsus
Gunthramni filius secum retenens cotidie flerit, dicens: 'In meo vos odio
orfani relicti estis', - his accensus, ut diximus, causis, fellis amaritudine
adgravatus et maxime inedia consumtus, diem obiit adpositusque est in
sepulchro. Bucciovaldus quoque abba eius pro episcopatum concurrit, sed nihil
obtenuit. Charimerem enim refrendarium cum consenso civium regalis decrevit
auctoritas fieri sacerdotem, Bucciovaldo abbate postposito. Ferebant enim hunc
esse superbum, et ob hoc a nonnullis Buccus validus vocitabatur. Obiit autem et
Licerius Arelatensis episcopus; in cuius eclesia Virgilius abba Agustidunensis,
opitulante Siagrio episcopo, substitutus est. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |