Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius Turonensis Historiae IntraText CT - Text |
|
|
25. Quod exercitus Childeberthi in Italia abiit.
Igitur Childebertus rex cum petentibus Langobardis
sororem suam regi eorum esse coniugem, acceptis muneribus, promisisset,
advenientibus Gothorum legatis ipsam, eo quod gentem illam ad fidem catholicam
conversam fuisse cognoscerit, repromisit ac legationem ad imperatorem direxit,
ut, quod prius non fecerat, nunc contra Langobardorum gentem debellans, cum
eius consilio eos ab Italia removerit. Nihilominus et exercitum suum
ad regionem ipsam capessendam direxit. Commotis ducibus cum exercitum illic
abeuntibus, confligunt pariter. Sed
nostris valde caesis, multi prostrati, nonnulli capti, plurimi etiam per fugam
lapsi, vix patriae redierunt. Tantaque ibi fuit stragis de Francorum exercitu,
ut olim simile non recolatur. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |