Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius Turonensis Historiae IntraText CT - Text |
|
|
27. De obitu Amalonis.
Amalo quoque dux,
dum coniugem in alia villa pro exercenda utilitate dirigit, in amorem puellolae
cuiusdam ingenuae ruit. Et facta nocte, crapulatus a vino, misit puerus, ut
detrahentes puellolam eam toro eius adscirent. Illa quoque repugnante et
violenter in eius mansione deducta, dum ea alapis caedunt, sanguinis unda ex
narium meatibus decurrente perfunditur. Unde factum est, ut ipse quoque stratus
ducis antedicti hoc rivo cruentaretur. Quam et ipse pugnis, colaphis aliisque
ictibus verberatam ulna suscepit, et statim oppressus somno dormire coepit. At
illa, extensa manu trans capud viri, gladium repperit; quo evaginato, capud
ducis ac velud Iudith Olofernis ictu virili libravit. Illo quoque voces emittente, concurrunt famuli. Quam
cum interficere vellent, exclamavit ille, dicens: 'Ne faciatis, quaeso. Ego
enim peccavi, qui vim castitati inferre conatus sum. Nam haec, qui pudicitiam
studuit conservare, omnino non pereat'. Haec dicens, spiritum exalavit. Cumque
super eum familia coniuncta lamentaret, adiutorio Dei eruta puella domum egreditur
et per noctem Cavillonensim urbem adiit, quae est sita ab eo loco quasi milia
XXXV, ibique basilica sancti Marcelli ingressa, regis prostrata pedibus, cuncta
quae pertulerat pandit. Tunc rex misericordissimus non solum ei vitam donavit,
verum etiam praeceptionem tribui iussit, ut, in verbo suo posita, a nullo
umquam parentum defuncti illius in aliquo molestiam pateretur. Verumtamen hoc,
Deo praestante, cognovimus, quod puellae castitas non est a dereptore saevo
ullatinus violata. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |