Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius Turonensis Historiae IntraText CT - Text |
|
|
28. De speciebus, quas Brunichildis regina transmisit.
Brunechildis quoque regina iussit fabricari ex auro ac
gemmis mirae magnitudinis clipeum ipsumque cum duabus pateris ligneis, quas
vulgo bacchinon vocant, eisdemque similiter ex gemmis fabricatis et auro, in
Hispania regi mittit; in qua re Ebregysilum, qui saepe ad ipsam regionem
legationis gratia accesserat, direxit. Quo
abeunte, nuntiatum est regi Gunthchramno, dicente quodam, quia Brunechildis
regina ad filius Gundovaldi munera dirigit. Quod rex audiens, iussit costodias
arduas per vias regni sui fieri, ita ut nullus paenitus praeterire possit, qui
non discuteretur. Inquirebant etiam in hominum vel vestimentis vel calciamentis
aut in reliquis rebus, si occultae litterae portarentur. Ebregysilus vero
Parisius accedens cum his speciebus, ab Ebrecharium duce conprehensus, ad
Gunthchramnum deducitur. Dixitque ei rex: 'Non sufficit, o infilicissime
hominum, quod inpudico consilio Ballomerem illum, quem Gundovaldum vocitatis,
ad coniugium arcessistis, quem manus mea subegit, qui voluit ditioni suae regni
nostri superare potentiam; et nunc filiis eius munera mittitis, ut ipsus iterum
in Galliis provocetis ad iugulandum? Ideoque non accedis, quo volueris, sed
morte morieris, quia contraria est legatio tua genti nostrae'. Illo quoque
recusante, non se his verbis esse communem, sed potius ad Richaredum, qui
Chlodosuindam, sororem Childeberthi regis, sponsare debuerat, haec munera
mitti, crededit rex loquenti et dimisit eum; abiitque in itinere quo directus
fuit cum ipsis muneribus. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |