Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius Turonensis Historiae IntraText CT - Text |
|
|
43. Quod Teutarius ad hoc scandalum mitigando venit.
Post haec Maroveus
episcopus, cum diversa inproperia ab his audiret, Porcarium abbatem basilicae
beati Helari ad Gundegysilum episcopum vel reliquos conprovincialis eius
distinat, ut, data conmunione puellis, ad audientiam veniendi licentiam
indulgere dignarentur. Sed nequaquam potuit obtenere. Childeberthus autem rex,
cum assiduas de utraque parte, monasterii scilicet vel puellarum, quae egressae
fuerant, molestias patiretur, Theutharium presbiterum ad dirimandas
quaeremunias, quae inter easdem agebantur, distinat. Qui, provocatis
Chrodieldem cum reliquis puellis ad audientiam, dixerunt: 'Non venimus, quia a
communione suspensae sumus. Si reconciliare merimur, tunc ad audientiam venire
non differimus'. Haec audiens ille, ad episcopos abiit. Cumque cum his de hac causa
locutus fuisset, nullum effectum obtenere potuit de communione earum; et sic ad
urbem Pectavam regressus est. Puellae vero separatae ab invicem, aliae ad
parentes, aliae ad domus proprias, nonnullae in his monasteriis, in quibus
prius fuerant, sunt regressae, quia hiemem validum simul positae propter
penuriam ligni tollerare non poterant. Pauci tamen cum Chrodieldae et Basina
remanserunt. Erat enim tunc et inter eas magna discordia, pro eo quod alia
aliae se praeponire cupiebat. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |