Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius Turonensis Historiae IntraText CT - Text |
|
|
5. Quod Chuppa limitem Toronum inrupit.
His autem diebus Chuppa, qui quondam comes stabuli
Chilperici regis fuerat, inrupto Toronicae urbis termino, pecora reliquasque
res, quasi praedam exercens, diripere voluit. Sed cum hoc incolae
praesensissent, collecta multitudine, eum sequi coeperunt. Excussaque praeda,
duos ex pueris eius interfectis, hic nudus aufugit, aliis duobus pueris captis;
quibus vinctis, ad Childeberthum regem transmiserunt; quos ille in carcerem
conici iubens, interrogari praecipit, cuius auxilio Chuppa fuisset ereptus, ut
ab his non compraehenderetur qui sequebantur. Responderunt, hoc Animodi vicarii dolo, qui pagum illum iudiciaria
regebat potestate, fuisse. Protinusque rex, directis litteris, comitem urbis
iubet, ut eum vinctum in praesentia regis dirigerit; quod si resistere
conaretur, vi oppraessum etiam interficeret, si principis gratiam cupiebat
adquirere. Sed ille non resistens, datis fideiussoribus, quo iussus est abiit,
repertumque Flavianum domesticum, causatus cum socio nec noxialis inventus,
pacificatus cum eodem, redire ad propria iussus est, datis tamen domestico illi
munera prius. Ipsi quoque Chuppa, iterum commotis quibusdam de suis, filiam
Badigysili quondam Caenomannensis episcopi diripere sibi in matrimonio voluit.
Inruens autem nocte cum coneo sociorum in villam Maroialensi, ut voluntatem suam
expleret, praesensit eum dolumque eius Magnatrudis matrisfamilias, genetrix
scilicet puellae; egressaque cum famulis contra eum, vi reppulit, caesis
plerisque ex illis, unde non sine pudore discessum est. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |