Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius Turonensis Historiae IntraText CT - Text |
|
|
8. De Eulalio et Tetradia, quae uxor eius fuit.
In confinio vero
termini Arverni, Gabalitani atque Ruteni sinodus episcoporum facta est contra
Tetradiam, relictam quondam Desiderii, eo quod repeteret ad eam Eulalius comes
res, quas ab eo fugiens secum tullisset. Sed hanc causam, vel qualiter Eulalium
reliquerit vel quemadmodum ad Desiderium confugirit, altius memorandam putavi.
Eulalius autem, ut iuvenilis aetas habet, agebat quaepiam inrationabiliter;
unde factum est, ut a matre saepius increpitus, haberet in ea odium, quam amare
debuerat. Denique cum in oraturium domus suae haec in oratione frequenter
incumberet et nocturnas vigilias persaepe, dormientibus famulis, in oratione
cum lacrimis expleret, in cilicio, quo orabat, suggillata repperitur. Sed nescientibus
cunctis, quis haec fecisset, crimen tamen parricidii refertur ad filium. Haec
cum Cautinus episcopus Arvernae urbis conperisset, eum a communione submovet.
Convenientibus autem civibus cum sacerdote ad festivitatem beati martiris
Iuliani, ad pedes episcopi Eulalius ille prosternitur, quaerens se inauditum a
commonione remotum. Tunc episcopus permisit eum cum ceteris missarum spectare
sollemnia. Verum ubi ad communicandum ventum est et Eulalius ad altarium
accessisset, ait episcopus: 'Rumor populi parricidam te proclamant esse. Ego vero, utrum perpetraveris hoc scelus an non,
ignoro; idcirco in Dei hoc et beati martiris Iuliani statuo iudicium. Tu vero,
si idoneus es, ut adseris, accede propius et sume tibi eucharistiae particulam
atque inpone ore tuo. Erit enim Deus respector conscientiae tuae'. At ille,
accepta eucharistia, communicans abscessit. Habebat enim uxorem Tetradiam
nobilem ex matre, patre inferiore. Sed cum in domo sua vir ancillarum concubitu
misceretur, coniugem neglegere coepit, et cum ab scorto reverteretur,
gravissimis eam plagis saepius adficiebat. Sed
et pro multis sceleribus debita nonnulla contraxerat, in qua ornamenta et aurum
uxoris saepissime evertebat. Denique inter has angustias mulier collocata, cum
honorem omnem, quem in domo viri habuerat, perdidissit et ille abisset ad
regem, haec a Viro, - sic enim erat nomen hominis - mariti sui nepote,
concupiscitur, scilicet ut, quia ille perdiderat coniugem, huius matrimonio
iungeretur. Virus autem timens inimicitias avunculi, mulierem Desiderio duci
transmisit, videlicet ut succedente tempore copularetur ei. Quae omnem
substantiam viri sui tam in auro quam in argento vel vestimentis, et qua movere
poterant, cum seniore filio secum sustulit, relictum in domo alium iuniorem.
Rediens vero Eulalius ex itenere, conperit quae accesserant. Sed cum, mitigato
dolore, paulolum quievisset, super Virum nepotem suum inruit eumque inter arta
vallium Arvernorum interimit. Audiens autem Desiderius, qui et ipse uxorem nuper
perdederat, quod scilicet Virus interfectus fuisset, coniugio suo Tetradiam
sociavit. Eulalius vero puellam de monasterio Lugduninse diripuit eamque
accepit. Sed concubinae eius, instigante, ut quidam adserunt, invidia,
maleficiis sensum eius oppilaverunt. Post multum vero tempore Eulalius Emerium,
huius puellae consubrinum, clam adpetiit occiditque. Similiter Socratium,
fratrem socerae suae, quem pater ex concubina habuerat, interemit. Et alia
multa mala fecit, quae enarrari perlongum est. Iohannis, filius eius, qui cum
sua discesserat genetrice, a domo Desiderii dilapsus, Arvernum venit. Cumque
iam Innocentius episcopatum Rutini urbis ambisset, mandatum ei mittit Eulalius,
ut res, quae ipsi in huius civitatis territurio debibantur, per huius auxilium
recipere possit. Sed Innocentius ait: 'Si de filiis tuis unum accipio, quem
clericum factum in solatio meo reteneam, faceam quae praecaris'. Ad ille
transmisit puerum Iohannem nomine recepitque res suas. Suscepto quoque
Innocentius episcopus puero, totundit comam capitis eius deditque eum
archidiaconum eclesiae suae. Qui in tanta se abstenentia subdedit, ut pro
tritico hordeum sumeret, pro vino aquam hauriret et pro equo asinum uteretur,
vestimenta vilissima habens. Igitur coniuncti, ut diximus, sacerdotes et viri
magnifici in confinio supradictarum urbium, Tetradia ab Agyno repraesentatur,
atque Eulalius contra eam causaturus accessit. Cumque res quas de eius, abiens
ad Desiderium, domo abstulerat, inquereret, iudicatum est Tetradiae, ut
quadrupla satisfactione ablata restitueret, filiosque, quos de Desiderio
conceperat, incestos habere; illud etiam ordinantes, ut, si haec, quae Eulalio
est iussa, dissolveret, accedendi in Arverno licentia praeberetur resque suas,
quae ei ex paterna successione obvenerant, absque calumnia frueretur. Quod ita
factum est. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |