Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius Turonensis Historiae IntraText CT - Text |
|
|
10. De interitu Chundonis, cubicularii eius.
Anno igitur XV. Childeberthi regis, qui est
Gunthchramni VIIII. atque XX, dum ipse Gunthchramnus rex per Vosagum silvam
venationem exerceret, vestigia occisi buvali depraehendit. Cumque custodem
silvae artius distringeret, quis haec in regale silva gerere praesumpsissit,
Chundonem cubicularium regis prodidit. Quo haec loquente, iussit eum
adpraehendi et Cavillonum conpactum in vinculis duci. Cumque uterque in praesentia regis intenderent et
Chundo diceret, numquam a se haec praesumpta quae obiciebantur, rex campum
diiudicat. Tunc cubicularius ille, dato nepote pro se, qui hoc certamen adiret,
in campum uterque steterunt; iactaque puer ille lancea super custodem silvae,
pedem eius transfigit, moxque resupinus ruit. Puer vero, extracto cultro, qui
de cingulo dependebat, dum collum ruentis incedere temptat, cultro sauciati
ventre transfoditur. Cecideruntque ambo et mortui sunt. Quod videns Chundo, ad
basilicam sancti Marcelli fugam iniit. Adclamante vero rege, ut conpraehenderetur,
priusquam limen sanctum adtingerit, conpraehensus est vinctusque ad stipitem
lapidibus est obrutus. Multum se ex hoc deinceps rex paenitens, ut sic eum ira
praecipitem reddidisset, ut pro parvolae causae noxia fidilem sibique virum
necessarium tam celeriter interemissit. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |