Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius Turonensis Historiae IntraText CT - Text |
|
|
10. De transitu rubri maris.
Et quoniam
de hoc maris transitu plures multa dixerunt, visum est, ut de situ loci illius
vel ipsius transitus aliqua huic inseram lectione. Nilus per Aegyptum, sicut
optimae nostis, decurrit et ipse eam inpetu suo inrigat, unde et Aegypti
Niliculae appellantur. Cuius nunc litora
multi locorum perlustratores referta sacris monasthiriis dicunt esse. Super
ripam vero eius non Babilonia, de qua supra miminimus, sed Babilonia civitas
collocatur, in qua Ioseph horrea miro opere de lapidibus quadris et cimentum
aedificavit, ita ut ad fundum capatiora, ad summa vero constricta sint, ut per
parvolum foramen ibidem tritecum iacteretur; quae horrea usque hodie cernuntur.
De hac civitate rex ad persequendum Hebraeos cum exercitibus curruum ac multa
pedestri manu dirictus est. Antedictus vero fluvius ab oriente veniens, ad
occidentalem plagam versus Rubrum mare vadit; ab occidente vero stagnum sive
brachium de mare Rubrum progreditur et vadit contra orientem, habens in longo
milia circiter quinquaginta, in lato autem decim et octo. In huius stagni
capite Clysma civitas aedificata est, non propter fertilitatem loci, cum nihil
sit plus sterele, sed propter portum, quia navis ab Indis venientes ibidem ob
portus opportunitatem quiescunt; ubi conparate merces per totam Aegyptum
deportantur. Ad hunc stagnum per desertum Hebraei tendentis usque ipsum mare
venerunt, inventisque dulcibus aquis , castra metati sunt. In hoc ergo artum
locum tam ab herimo quam ab ipso mari considerunt, sicut scriptum est: Audiens
Pharao, quod conclusissit eos mare atque desertum, nec esset eis via, qua
possint pergere, ad persequendum eos dirixit. Cumque inminentibus his Moysi
populus adclamasset, secundum iussum Divinitatis proiectam virgam super mare,
divisum est, illisque per sicca gradientibus et, ut Scriptura ait, murum
aquarum undique vallatis in litus illud quod est contra montem Sina inlaesi
prursus, demersis Aegyptiis, Moyse duce transgrediuntur. De quo transitu multa,
ut dixi, narrantur; sed nos quod a sapientibus et certe illis hominibus, qui in
eodem locum accesserant, virum cognovimus, ea inserere studuemus paginae. Aiunt
etiam, sulcos, quos rotae curruum fecerant, usque hodie permanere et, quantum
acies oculorum videre potest, in profundo cerni. Quos si modicum commotio maris
obtexerit, illo quiescente, rursum divinitus renovantur, ut fuerant. Dicunt
alii, quod ad ipsam ripam, factum modico per mare circuitum, unde ingresse
fuerant, sint reversi. Alii vero asserent, unum cunctis ingressum, nonnulli,
unicuique tribui suam patuisse viam, illud testimonium psaltirii abutentes: Qui
divisit mare Rubrum in divisiones. Quas nos divisiones spiritaliter et non
secundum littera intellegere oportit. Sunt enim et in hoc saeculo, quod
figuraliter mare dicitur, multae divisiones; non enim aequaliter possunt aut
per unam viam ad vitam cuncti transire. Alii autem transeunt in horam primam,
id est qui renati per baptismum, inmaculati ab omni inquinamentum carnis
perdurare usque ad vitae praesentes exitum possunt; alii ad oram tertiam,
videlicet qui maiore aetate convertuntur; alii ad sextam, qui luxoriae fervore
coerceunt. Et per has quasque horas, sicut euangelista conmemorat, ad operam
dominicae viniae secundum fidem propriam conducuntur. Haec sunt divisiones,
quibus per hoc mare transitur. Illud vero quod a mare usque venientes, litus
stagni tenentes revertuntur, illud est quod Dominus ad Moysen dicit: Reversi
castra metentur e regione Phiahiroth, quae est inter Magdalum et mare contra
Belsephon. Nec enim dubium est, quod transitus ille maris vel columna nubis
tipum gesserit nostri baptismatis, dicente beato Paulo apostolo: Nolo vos
ignorare, fratres, quia patris nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes in
Moysen baptizati sunt in nube et in mare. Colomna vero ignis typum sancti
Spiritus praetulit. A nativitate ergo Abrahae usque ad egressum filiorum
Israhel ex Aegyptu vel transitum maris Rubri, quod fuit Moysi octuaginsimus
annus, subpotantur anni numero 462. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |