31. Recapitulatio de episcopis Toronicis.
In Christi nomine incipit. De episcopis Turonicis
licet in superioribus libris quaedam scripsisse visus sim, tamen propter
ordinationem eorum et supputationem, quo tempore primum praedicator ad
Turonicam accessit urbem, reciprocari placuit.
I. Catianus episcopus anno imperii Decii
primo a Romanae sedis papa transmissus est. In qua urbe multitudo paganorum in
idolatriis dedita commorabatur, de quibus nonnullos praedicatione sua converti
fecit ad Dominum. Sed interdum occulebat se ob inpugnationem potentum, eo quod
saepius eum iniuriis et contumeliis, cum reppererant, adfecissent, ac per
criptas et latibula cum paucis christianis, ut diximus, per eodem conversis
mysterium sollempnitatis diei dominici clanculo caelebrabat. Erat autem valde
religiosus et timens Deum et, nisi fuisset talis, non utique domus, parentes et
patriam ob dominici amoris diligentiam reliquisset. In hac urbe sub tali
condicione perpensius, ut ferunt, annos [quinquaginta] commoratus, obiit in
pace et sepultus est in ipsius vici cimiterio, qui erat christianorum; et
cessavit episcopatum XXXVII annis.
II. anno imperii Constantis primo Litorius ordinatur episcopus. Fuit autem ex
civibus Turonicis, et hic valde religiosus. Hic aedificavit ecclesiam primam
infra urbem Turonicam, cum iam multi christiani essent; primaque ab eo ex domo
cuiusdam senatoris basilica facta est. Huius tempore sanctus Martinus in
Galliis praedicare exorsus est. Sedit autem annis XXXIII et obiit in pace;
sepultusque est in suprascripta basilica, quae hodieque eius nomine vocitatur.
III. sanctus Martinus anno VIII. Valentis et Valentiniani episcopus ordinatur.
Fuit autem de regione Pannoniae, civitate Sabariae. Qui ob amorem Dei apud
urbem Mediolanensem Italiae primo monasterium constituit; sed ab haereticis, eo
quod sanctam Trinitatem intrepidus praedicaret, virgis caesus atque expulsus de
Italia, in Galliis accessit. Multos paganorum converti fecit, templa eorum statuasque
confregit, fecitque multa signa in populos, ita ut ante episcopatum duos
suscitaret mortuos, post episcopatum autem unum tantummodo suscitavit. Hic
transtulit corpus beati Catiani sepelivitque eum iuxta sepulchrum sancti
Litorii in illa nominis sui praefata basilica. Hic prohibuit Maximum, ne
gladium in Hispania ad interficiendos destinaret haereticos, quibus sufficere
statuit, quod a catholicorum ecclesiis erant vel communione remoti. Consummato
ergo praesentis vitae cursu, obiit apud Condatensim vicum urbis suae anno
LXXXI. aetatis. De quo vico navigio sublatus, Turonus est sepultus in loco, quo
nunc adoratur sepulchrum eius. De cuius vita tres a Severo Sulpicio libros
conscriptos legimus. Sed et praesenti tempore multis se virtutibus declarat. In
monasterio vero qui nunc Maior dicitur basilicam in honore sanctorum
apostolorum Petri et Pauli aedificavit. In vicis quoque, id est Alingaviensi,
Solonacensi, Ambaciensi, Cisomagensi, Tornomagensi, Condatensi, destructis
delubris baptizatisque gentilibus, ecclesias aedificavit. Sedit autem annis
XXVI, menses IIII, dies XVII, et cessavit episcopatum dies XX.
IIII. Brictius ordinatur episcopus anno
Archadii et Honori secundo, cum pariter regnarent. Fuit autem civis Turonicus.
Cui XXXIII. episcopatus anno crimen adulterii est inpactum a civibus Turonicis,
expulsumque eum, Iustinianum episcopum ordinaverunt. Brictius vero ad papam
Urbis dirigit. Iustinianus autem post eum abiens, apud urbem Vercellensim
obiit. Turonici
iterum malignantes, Armentium statuerunt. Brictius vero septem apud papam Urbis
annis degens, idoneus inventus a crimine, ad urbem suam redire iussus est. Hic aedificavit basilicam parvulam super corpus beati
Martini, in qua et ipse sepultus est. Cumque portam ingrederetur, Armentius per
aliam portam mortuus efferebatur; quo sepulto, cathedram suam recepit. Hunc
ferunt instituisse ecclesias per vicos, id est Calatonno, Bricca, Rotomago,
Briotreide, Cainone. Fueruntque omnes anni episcopatus eius XLVII, obiitque et
sepultus est in basilicam, quam super sanctum Martinum aedificavit.
V. Eustochius ordinatur episcopus, vir sanctus et timens Deum, ex genere
senatorio. Hunc ferunt instituisse ecclesias per vicos Brixis, Iciodoro, Lucas,
Dolus. Aedificavit etiam ecclesiam infra muros civitatis, in qua reliquias
sanctorum Gervasi et Protasi martyris condidit, quae sancto Martino de Italia
sunt delatae, sicut sanctus Paulinus in epistola sua meminit. Sedit autem annos
XVII et sepultus est in basilica, quam Brictius episcopus super sanctum
Martinum struxerat.
VI. ordinatur Perpetuus, de genere et ipse, ut aiunt, senatorio et propinquus
decessoris sui, dives valde et per multas civitates habens possessiones. Hic,
submota basilica, quam prius Brictius episcopus aedificaverat super sanctum
Martinum, aedificavit aliam ampliorem miro opere, in cuius absida beatum corpus
ipsius venerabilis sancti transtulit. Hic instituit ieiunia vigiliasque,
qualiter per circulum anni observarentur, quod hodieque apud nos tenetur
scriptum, quorum ordo hic est: De ieiuniis. Post quinquagesimum quarta, sexta
feria usque natale sancti Iohannis. De Kalendis Septembris usque Kalendas
Octobris bina in septimana ieiunia. De Kalendis Octobris usque depositionem
domni Martini bina in septimana ieiunia. De
depositione domni Martini usque natale Domini terna in septimana ieiunia. De
natale sancti Hilarii usque medio Februario bina in septimana ieiunia. De
vigiliis. Natale Domini in ecclesia. Epiphania in ecclesia. Natale sancti
Iohannis ad basilicam domni Martini. Natale sancti Petri episcopatus ad ipsius
basilicam. Sexto Kalendas Aprilis resurrectio domini nostri Iesu Christi ad
basilicam domni Martini. Pascha in ecclesia. Die ascensionis in basilica domni
Martini. Die quinquagesimo in ecclesia. Passio sancti Iohannis ad basilicam in
baptisterio. Natale sanctorum apostolorum Petri et Pauli ad ipsorum basilicam.
Natale sancti Martini ad eius basilicam. Natale sancti Simphoriani ad basilicam
domni Martini. Natale sancti Litorii ad eius basilicam. Item natale sancti
Martini ad eius basilicam. Natale sancti Brictii ad domni Martini basilicam.
Natale sancti Hilarii ad domni Martini basilicam. Hic aedificavit basilicam
sancti Petri, in qua cameram basilicae prioris posuit, quae usque nostris
temporibus perseverat. Basilicam quoque sancti Laurenti monte Laudiaco ipse
construxit. Huius tempore aedificatae sunt ecclesiae in vicis, id est Evina,
Mediconno, Berrao, Balatedine, Vernao. Condiditque testamentum et deputavit per
singulas civitates quod possedebat, in eis ipsis scilicet ecclesiis, non modicam
et Turonicae tribuens facultatem. Sedit autem annos XXX et sepultus est in
basilica sancti Martini.
VII. vero Volusianus ordinatur episcopus, ex genere senatorio, vir sanctus et
valde dives, propinquus et ipse Perpetui episcopi decessoris sui. Huius tempore
iam Chlodovechus regnabat in aliquibus urbibus in Galliis. Et ob hanc causam
hic pontifex suspectus habitus a Gothis, quod se Francorum dicionibus subdere
vellit, apud urbem Tholosam exilio condempnatus, in eo obiit. Huius tempore vicus
Mantolomaus aedificatus est et basilica sancti Iohannis ad Maiorem monasterium.
Sedit autem annos VII, menses II.
VIII. Virus ordinatur episcopus. Et ipse pro memoratae causae zelo suspectus
habitus a Gothis, in exilio deductus vitam finivit. Facultates suas ecclesiis
et bene meritis dereliquit. Sedit autem annos XI, dies VIII. VIIII. Licinius, civis Andecavus, qui ob amorem Dei in
Oriente abiit sanctaque loca revisit. Exinde digressus, in possessione sua
monasterium collocavit infra terminum Andecavum, et postea abbatis officium
monasterio, ubi sanctus Venantius abba sepultus est, functus, ad episcopatum
eligitur. Huius tempore Chlodovechus rex victor de caede Gothorum Turonus rediit.
Sedit autem annos XII, menses II, dies XXV et sepultus est in basilica sancti
Martini.
Decimo loco Theodorus et Proculus, iubente beata Chrodielde regina,
subrogantur, eo quod de Burgundia iam episcopi ordinati ipsam secuti fuissent
et ab hostilitate de urbibus suis expulsi fuerant. Erant autem ambo senes
valde; rexeruntque ecclesiam Turonicam simul annis duobus et sepulti sunt in
basilica sancti Martini.
XI. Dinifius episcopus, et ipse ex Burgundia veniens. Qui per electionem praefatae reginae ad episcopatum
accessit; cui aliquid de fisci dicionibus est largita, deditque ei potestatem
faciendi de his rebus quae voluisset. Qui maxime ecclesiae suae quod fuit
melius dereliquit; largitus est etiam quiddam et bene meritis. Sedit autem
menses X et sepultus est in basilica sancti Martini.
XII. Ommatius de senatoribus civibusque Arvernis, valde dives in praediis. Qui,
condito testamento, per ecclesias urbium, in quibus possedebat, facultates suas
distribuit. Ipse exaltavit ecclesiam infra muros urbis Turonicae sanctorum
Gervasi atque Protasi reliquiis consecratam, quae muro coniuncta est. Hic
coepit aedificare basilicam sanctae Mariae infra muros urbis, quam inperfectam
reliquit. Sedit autem annos IIII, menses V; obiitque et sepultus est in
basilica sancti Martini.
XIII. Leo ex abbate basilicae sancti Martini ordinatur episcopus. Fuit autem
faber lignarius, faciens etiam turres olocriso tectas, ex quibus quaedam apud
nos retinentur. In aliis etiam operibus eligans fuit. Sedit autem menses VI et sepultus
est in basilica sancti Martini.
XIIII. Francilio ex senatoribus ordinatur episcopus, civis Pictavus, habens
coniugem Claram nomine, sed filios non habens. Fueruntque ambo divites valde in
agris, quos maxime sancti Martini basilicae contulerunt, reliqueruntque quaedam
et proximis suis. Sedit autem annos II, menses VI; obiitque et sepultus est in
basilica sancti Martini.
XV. Iniuriosus, civis Turonicus, de inferioribus quidem populi, ingenuus tamen.
Huius tempore Chrodieldis regina
transiit. Hic peraedificavit ecclesiam sanctae Mariae infra muros urbis
Turonicae. Huius tempore et basilica sancti Germani aedificata est. Vici etiam
Noviliacus et Luciliacus fundati sunt. Hic instituit tertiam et sextam in
ecclesia dici, quod modo in Dei nomine perseverat. Sedit autem annos XVI, menses
XI, dies XXVI; obiitque et sepultus est in basilica sancti Martini.
XVI. Baudinus ex referendario Chlothari regis ordinatur episcopus, habens et
filios, multis aelymosinis praeditus. Aurum etiam, quod decessor eius
reliquerat, amplius quam viginti milia soledos, pauperibus erogavit. Huius
tempore alter vicus Noviliacus aedificatus est. Hic instituit mensam
canonicorum. Sedit autem annos V, menses X; obiitque et sepultus est in
basilica sancti Martini.
XVII. Guntharius ex abbate monasterii Sancti Venanti ordinatur episcopus, vir
valde prudens, dum abbatis fungeretur officium, et saepius legationes inter
reges Francorum faciens. Postquam autem episcopus ordinatus est, vino deditus,
paene stolidus apparuit. Quae res eum in tantum amentem faciebat, ut convivas,
quos bene noverat, nequiret agnoscere; saepius tamen eos conviciis agebat et
inproperiis. Sedit autem annos II, menses X, dies XXII. Obiit autem et sepultus
est in basilica sancti Martini. Cessavitque episcopatum anno I.
XVIII. Eufronius presbiter ordinatur episcopus, ex genere illo, quod superius
senatores nuncupavimus, vir egregiae sanctitatis, ab ineunte aetate clericus. Huius tempore civitas Turonica cum omnibus ecclesiis
magno incendio concremata est; de quibus ipse postea duas reparavit, tertiam
seniorem relinquens desertam. Postea vero basilica sancti Martini et ipsa
incendio est adusta per Wiliacharium, cum ibi confugium pro Chramni quondam
circumventione fecisset; quam postea idem pontifex texit stagno, opitulante
rege Chlothario. Huius tempore basilica sancti Vincentio aedificata est.
Tausiriaco, Cerate et Orbaniaco vicis ecclesiae aedificatae sunt. Sedit autem
annos XVII obiitque aetate septuagenaria et sepultus est in basilica sancti
Martini. Cessavitque episcopatum dies XVIIII.
Nonus decimus Gregorius ego indignus ecclesiam urbis Turonicae, in qua beatus
Martinus vel ceteri sacerdotes Domini ad pontificatus officium consecrati sunt,
ab incendio dissolutam dirutamque nanctus sum, quam reaedificatam in ampliori
altiorique fastigio septimo decimo ordinationis meae anno dedicavi; in qua,
sicut a longevis aevo presbiteris conperi, beatorum ibidem reliquiae
Acaunensium ab antiquis fuerant collocatae. Ipsam etiam capsulam in thesauro
basilicae sancti Martini repperi, in qua valde putredine erat pignus
dissolutum, quod pro eorum religionis est virtute delatum. Ac dum vigiliae in
eorum honore celebrarentur, libuit animo haec iterum, praeluciscente cereo,
visitare. Quae dum a nobis attente rimantur, dicit aedis aedituus: 'Est hic',
inquit, 'lapis opertorio tectus, in quo quid habeat, prorsus ignoro, sed nec praecessores
ministros huius custodiae scire comperi. Deferam eum et scrutamini diligenter,
quid contineat infra conclusum'. Quem delatum reseravi, fateor, et inveni in
eum capsulam argenteam, in qua non modo beatae legionis testium, verum etiam
multorum sanctorum tam martyrum quam confessorum reliquiae tenebantur. Nancti
etiam sumus et alios lapides, ita ut hic erat concavos, in quibus sanctorum
apostolorum cum reliquorum martyrum pignora tenebantur. Quod munus ego
divinitus indultum admirans et gratias agens, celebratis vigiliis, dictis etiam
missis, haec in ecclesia collocavi. In
cellula sancti Martini ecclesiae ipsi contigua sanctorum Cosmae et Damiani
martyrum reliquias posui. Basilicae sanctae parietes adustos incendio repperi,
quos in illo nitore vel pingi vel exornari, ut prius fuerant, artificum
nostrorum opere imperavi. Baptisterium ad ipsam basilicam aedificare praecepi,
in quo sancti Iohannis cum Sergii martyris reliquias posui; et in illo priore
baptisterio sancti Benigni martyris pignora collocavi. In multis vero locis
infra Turonicum terminum et ecclesias et oratoria dedicavi sanctorumque
reliquiis inlustravi; quae memorare ex ordine prolixum censui. Decem libros
Historiarum, septem Miraculorum, unum de Vita Patrum scripsi; in Psalterii
tractatu librum unum commentatus sum; de Cursibus etiam ecclesiasticis unum
librum condidi. Quos libros licet stilo rusticiori conscripserim, tamen coniuro
omnes sacerdotes Domini, qui post me humilem ecclesiam Turonicam sunt recturi,
per adventum domini nostri Iesu Christi ac terribilem reis omnibus iudicii
diem, sic numquam confusi de ipso iudicio discedentes cum diabolo
condempnemini, ut numquam libros hos aboleri faciatis aut rescribi, quasi
quaedam eligentes et quaedam praetermittentes, sed ita omnia vobiscum integra
inlibataque permaneant, sicut a nobis relicta sunt.
Quod si te, o sacerdos Dei, quicumque es, Martianus noster septem disciplinis
erudiit, id est, si te in grammaticis docuit legere, in dialecticis
altercationum propositiones advertere, in rethoricis genera metrorum agnoscere,
in geometricis terrarum linearumque mensuras colligere, in astrologiis cursus
siderum contemplare, in arithmeticis numerorum partes colligere, in armoniis
sonorum modulationes suavium accentuum carminibus concrepare; si in his omnibus
ita fueris exercitatus, ut tibi stilus noster sit rusticus, nec sic quoque,
deprecor, ut avellas quae scripsi. Sed si tibi in his quiddam placuerit, salvo
opere nostro, te scribere versu non abnuo.
Hos enim libros in anno XXI. ordinationis nostrae perscripsimus. Et licet in
superioribus de episcopis scripserimus Turonicis, adnotantes annos eorum, non
tamen sequitur haec supputatio numerum chronicale, quia intervalla ordinationum
integre non potuimus repperire.
Est ergo omnis summa annorum mundialium talis:
A principio usque ad diluvium anni II CCXLII.
A diluvio usque ad transitum filiorum Israhel in mari Rubro anni MCCCCIIII.
Ab hoc
maris transitu usque ad resurrectionem dominicam anni MDXXXVIII.
A resurrectione dominica usque ad
transitum sancti Martini anni CCCCXII.
A transitu sancti Martini usque ad memoratum superius annum, id est
ordinationis nostrae primum et vicesimum, qui fuit Gregorii papae Romani
quintus, Gunthchramni regis XXXV, Childeberthi iunioris nonus decimus, anni
CXCVII.
Quorum
omnis summa est anni VDCCXCII.
Explicit in christi nomine liber historiarum decimus.
|