Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius Turonensis Historiae IntraText CT - Text |
|
|
17. De diversis gentium regnis.
Ergo ne videamur unius tantum Hebreae gentes
habere notitiam, reliqua regna, quae vel quali Israhelitarum fuerint tempore,
memoramus. Tempore Abrahae Ninus regnabat super Assirios; Sicionis Eorops; apud
Aegyptios autem sexta decima erat potestas, quam sua lingua dinastiam vocabam.
Tempore Moysi apud Argivus regnabat septimus Tropas; in Attica Caecros primus;
apud Aegyptius Cencris duodecimus, qui et in mare obrutus est Rubro; apud
Assirios sextus decimus Agatadis; apud Sicionius Maratis. Tempore vero
Salamones, quando regnabat super Israhel, apud Latinus quintus regnabat
Silvius; Lacidaemoniis Fistus; Corinthiis secundus Oxion Aegyptiorum Thebei
centissimo vicissimo sexto anno; super Assirios Eutropes; Athiniensibus
secundus Agasastus. Tempore quo Amon regnabat super Iudeam, quando captivitas
in Babilonia abiit, Macedoniis praeerat Argeus; Laedorum Cyces; Aegyptiorum Vafres;
apud Babiloniam Nabuchodonosor, qui eos captivos abduxit; Romanorum sextus
Servius. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |